| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Qui uirilem togam sumunt uel nuptias faciunt uel ineunt | 10.116.1.1 |
| magistratum uel opus publicum dedicant, solent totam bulen | |
| atque etiam e plebe non exiguum numerum uocare binosque | |
| denarios uel singulos dare. Quod an celebrandum et quatenus | |
| putes, rogo scribas. Ipse enim, sicut arbitror, praesertim ex | 2.1 |
| sollemnibus causis, concedendum ius istud inuitationis, ita | |
| uereor ne ii qui mille homines, interdum etiam plures | |
| uocant, modum excedere et in speciem διανομῆς incidere | |
| uideantur. | 5 |