| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Athletae, domine, ea quae pro iselasticis certaminibus | 10.118.1.1 |
| constituisti, deberi sibi putant statim ex eo die, quo sunt | |
| coronati; nihil enim referre, quando sint patriam inuecti, | |
| sed quando certamine uicerint, ex quo inuehi possint. Ego | |
| contra scribo 'iselastici nomine': itaque †eorum uehementer | 5 |
| addubitem an sit potius id tempus, quo εἰσήλασαν, intuen- | |
| dum. Iidem obsonia petunt pro eo agone, qui a te iselasticus | 2.1 |
| factus est, quamuis uicerint ante quam fieret. Aiunt enim | |
| congruens esse, sicut non detur sibi pro iis certaminibus, | |
| quae esse iselastica postquam uicerunt desierunt, ita pro iis | |
| dari quae esse coeperunt. Hic quoque non mediocriter haereo, | 3.1 |
| ne cuiusquam retro habeatur ratio dandumque, quod tunc | |
| cum uincerent non debebatur. Rogo ergo, ut dubitationem | |
| meam regere, id est beneficia tua interpretari ipse digneris. |