| TRAIANVS PLINIO | |
| Iselasticum tunc primum mihi uidetur incipere deberi, | 10.119.1.1 |
| cum quis in ciuitatem suam ipse εἰσήλασεν. Obsonia eorum | |
| certaminum, quae iselastica esse placuit mihi, si ante iselastica | |
| non fuerunt, retro non debentur. Nec proficere pro desiderio | |
| athletarum potest, quod eorum, quae postea iselastica non | 5 |
| esse constitui, quam uicerunt, accipere desierunt. Mutata | |
| enim condicione certaminum nihilo minus, quae ante per- | |
| ceperant, non reuocantur. |