| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Vsque in hoc tempus, domine, neque cuiquam diplomata | 10.120.1.1 |
| commodaui neque in rem ullam nisi tuam misi. Quam per- | |
| petuam seruationem meam quaedam necessitas rupit. Vxori | 2.1 |
| enim meae audita morte aui uolenti ad amitam suam excur- | |
| rere usum eorum negare durum putaui, cum talis officii gratia | |
| in celeritate consisteret, sciremque te rationem itineris pro- | |
| baturum, cuius causa erat pietas. Haec tibi scripsi, quia mihi | 5 |
| parum gratus fore uidebar, si dissimulassem inter alia bene- | |
| ficia hoc unum quoque me debere indulgentiae tuae, quod | |
| fiducia eius quasi consulto te non dubitaui facere, quem si | |
| consuluissem, sero fecissem. |