| C. PLINIVS CALPVRNIAE HISPVLLAE SVAE S. | |
| Cum sis pietatis exemplum, fratremque optimum et aman- | 4.19.1.1 |
| tissimum tui pari caritate dilexeris, filiamque eius ut tuam | |
| diligas, nec tantum amitae ei adfectum uerum etiam patris | |
| amissi repraesentes, non dubito maximo tibi gaudio fore cum | |
| cognoueris dignam patre dignam te dignam auo euadere. | 5 |
| Summum est acumen summa frugalitas; amat me, quod | 2.1 |
| castitatis indicium est. Accedit his studium litterarum, quod | |
| ex mei caritate concepit. Meos libellos habet lectitat ediscit | |
| etiam. Qua illa sollicitudine cum uideor acturus, quanto cum | 3.1 |
| egi gaudio adficitur! Disponit qui nuntient sibi quem ad- | |
| sensum quos clamores excitarim, quem euentum iudicî | |
| tulerim. Eadem, si quando recito, in proximo discreta uelo | |
| sedet, laudesque nostras auidissimis auribus excipit. Versus | 4.1 |
| quidem meos cantat etiam formatque cithara non artifice | |
| aliquo docente, sed amore qui magister est optimus. His ex | 5.1 |
| causis in spem certissimam adducor, perpetuam nobis maio- | |
| remque in dies futuram esse concordiam. Non enim aetatem | |
| meam aut corpus, quae paulatim occidunt ac senescunt, sed | |
| gloriam diligit. Nec aliud decet tuis manibus educatam, tuis | 6.1 |
| praeceptis institutam, quae nihil in contubernio tuo uiderit, | |
| nisi sanctum honestumque, quae denique amare me ex tua | |
| praedicatione consueuerit. Nam cum matrem meam parentis | 7.1 |
| loco uererere, me a pueritia statim formare laudare, talemque | |
| qualis nunc uxori meae uideor, ominari solebas. Certatim | 8.1 |
| ergo tibi gratias agimus, ego quod illam mihi, illa quod me | |
| sibi dederis, quasi inuicem elegeris. Vale. |