| C. PLINIVS ARRIO ANTONINO SVO S. | |
| Quemadmodum magis adprobare tibi possum, quanto | 4.18.1.1 |
| opere mirer epigrammata tua Graeca, quam quod quaedam | |
| Latine aemulari et exprimere temptaui? in deterius tamen. | |
| Accidit hoc primum imbecillitate ingenii mei, deinde inopia | |
| ac potius, ut Lucretius ait, egestate patrii sermonis. Quodsi | 2.1 |
| haec, quae sunt et Latina et mea, habere tibi aliquid uenu- | |
| statis uidebuntur, quantum putas inesse iis gratiae, quae et | |
| a te et Graece proferuntur! Vale. |