| C. PLINIVS CLVSINIO GALLO SVO S. | |
| Et admones et rogas, ut suscipiam causam Corelliae ab- | 4.17.1.1 |
| sentis contra C. Caecilium consulem designatum. Quod | |
| admones, gratias ago; quod rogas, queror. Admoneri enim | |
| debeo ut sciam, rogari non debeo ut faciam, quod mihi non | |
| facere turpissimum est. An ego tueri Corelli filiam dubitem? | 2.1 |
| Est quidem mihi cum isto, contra quem me aduocas, non | |
| plane familiaris sed tamen amicitia. Accedit huc dignitas | 3.1 |
| hominis atque hic ipse cui destinatus est honor, cuius nobis | |
| hoc maior agenda reuerentia est, quod iam illo functi sumus. | |
| Naturale est enim ut ea, quae quis adeptus est ipse, quam | |
| amplissima existimari uelit. Sed mihi cogitanti adfuturum | 4.1 |
| me Corelli filiae omnia ista frigida et inania uidentur. | |
| Obuersatur oculis ille uir quo neminem aetas nostra graui- | |
| orem sanctiorem subtiliorem tulit, quem ego cum ex ad- | |
| miratione diligere coepissem, quod euenire contra solet, | 5 |
| magis admiratus sum postquam penitus inspexi. Inspexi enim | 5.1 |
| penitus: nihil a me ille secretum, non ioculare non serium, | |
| non triste non laetum. Adulescentulus eram, et iam mihi ab | 6.1 |
| illo honor atque etiam (audebo dicere) reuerentia ut aequali | |
| habebatur. Ille meus in petendis honoribus suffragator et | |
| testis, ille in incohandis deductor et comes, ille in gerendis | |
| consiliator et rector, ille denique in omnibus officiis nostris, | 5 |
| quamquam et imbecillus et senior, quasi iuuenis et ualidus | |
| conspiciebatur. Quantum ille famae meae domi in publico, | 7.1 |
| quantum etiam apud principem adstruxit! Nam cum forte | 8.1 |
| de bonis iuuenibus apud Neruam imperatorem sermo in- | |
| cidisset, et plerique me laudibus ferrent, paulisper se intra | |
| silentium tenuit, quod illi plurimum auctoritatis addebat; | |
| deinde grauitate quam noras: 'Necesse est' inquit 'parcius | 5 |
| laudem Secundum, quia nihil nisi ex consilio meo facit.' Qua | 9.1 |
| uoce tribuit mihi quantum petere uoto immodicum erat, | |
| nihil me facere non sapientissime, cum omnia ex consilio | |
| sapientissimi uiri facerem. Quin etiam moriens filiae suae | |
| (ipsa solet praedicare): 'Multos quidem amicos tibi ut longiore | 5 |
| uita paraui, praecipuos tamen Secundum et Cornutum.' | |
| Quod cum recordor, intellego mihi laborandum, ne qua | 10.1 |
| parte uidear hanc de me fiduciam prouidentissimi uiri desti- | |
| tuisse. Quare ego uero Corelliae adero promptissime nec | 11.1 |
| subire offensas recusabo; quamquam non solum ueniam me | |
| uerum etiam laudem apud istum ipsum, a quo (ut ais) noua | |
| lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si | |
| haec eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistu- | 5 |
| larum angustiae sinunt, uel in excusationem uel etiam com- | |
| mendationem meam dixero. Vale. |