| C. PLINIVS VALERIO PAVLINO SVO S. | |
| Gaude meo, gaude tuo, gaude etiam publico nomine: ad- | 4.16.1.1 |
| huc honor studiis durat. Proxime cum dicturus apud | |
| centumuiros essem, adeundi mihi locus nisi a tribunali, nisi | |
| per ipsos iudices non fuit; tanta stipatione cetera tenebantur. | |
| Ad hoc quidam ornatus adulescens scissis tunicis, ut in fre- | 2.1 |
| quentia solet fieri, sola uelatus toga perstitit et quidem horis | |
| septem. Nam tam diu dixi magno cum labore, maiore cum | 3.1 |
| fructu. Studeamus ergo nec desidiae nostrae praetendamus | |
| alienam. Sunt qui audiant, sunt qui legant, nos modo dignum | |
| aliquid auribus dignum chartis elaboremus. Vale. |