| C. PLINIVS MINICIO FVNDANO SVO S. | |
| Si quid omnino, hoc certe iudicio facio, quod Asinium | 4.15.1.1 |
| Rufum singulariter amo. Est homo eximius et bonorum | |
| amantissimus. Cur enim non me quoque inter bonos nume- | |
| rem? Idem Cornelium Tacitum (scis quem uirum) arta | |
| familiaritate complexus est. Proinde si utrumque nostrum | 2.1 |
| probas, de Rufo quoque necesse est idem sentias, cum sit ad | |
| conectendas amicitias uel tenacissimum uinculum morum | |
| similitudo. Sunt ei liberi plures. Nam in hoc quoque functus | 3.1 |
| est optimi ciuis officio, quod fecunditate uxoris large frui | |
| uoluit, eo saeculo quo plerisque etiam singulos filios orbitatis | |
| praemia graues faciunt. Quibus ille despectis, aui quoque | |
| nomen adsumpsit. Est enim auus, et quidem ex Saturio | 5 |
| Firmo, quem diliges ut ego si ut ego propius inspexeris. Haec | 4.1 |
| eo pertinent, ut scias quam copiosam, quam numerosam | |
| domum uno beneficio sis obligaturus; ad quod petendum | |
| uoto primum, deinde bono quodam omine adducimur. | |
| Optamus enim tibi ominamurque in proximum annum con- | 5.1 |
| sulatum: ita nos uirtutes tuae, ita iudicia principis augurari | |
| uolunt. Concurrit autem ut sit eodem anno quaestor maxi- | 6.1 |
| mus ex liberis Rufi, Asinius Bassus, iuuenis (nescio an dicam, | |
| quod me pater et sentire et dicere cupit, adulescentis uere- | |
| cundia uetat) ipso patre melior. Difficile est ut mihi de | 7.1 |
| absente credas (quamquam credere soles omnia), tantum in | |
| illo industriae probitatis eruditionis ingenii studii memoriae | |
| denique esse, quantum expertus inuenies. Vellem tam ferax | 8.1 |
| saeculum bonis artibus haberemus, ut aliquos Basso prae- | |
| ferre deberes: tum ego te primus hortarer moneremque, | |
| circumferres oculos ac diu pensitares, quem potissimum | |
| eligeres. Nunc uero—sed nihil uolo de amico meo adrogan- | 9.1 |
| tius dicere; hoc solum dico, dignum esse iuuenem quem more | |
| maiorum in filii locum adsumas. Debent autem sapientes uiri, | |
| ut tu, tales quasi liberos a re publica accipere, quales a natura | |
| solemus optare. Decorus erit tibi consuli quaestor patre | 10.1 |
| praetorio, propinquis consularibus, quibus iudicio ipsorum, | |
| quamquam adulescentulus adhuc, iam tamen inuicem orna- | |
| mento est. Proinde indulge precibus meis, obsequere consilio, | 11.1 |
| et ante omnia si festinare uideor ignosce, primum quia uotis | |
| suis amor plerumque praecurrit; deinde quod in ea ciuitate, | |
| in qua omnia quasi ab occupantibus aguntur, quae legitimum | |
| tempus exspectant, non matura sed sera sunt; in summa | 5 |
| quod rerum, quas adsequi cupias, praesumptio ipsa iucunda | |
| est. Reuereatur iam te Bassus ut consulem, tu dilige illum ut | 12.1 |
| quaestorem, nos denique utriusque uestrum amantissimi | |
| laetitia duplici perfruamur. Etenim cum sic te, sic Bassum | 13.1 |
| diligamus, ut et illum cuiuscumque et tuum quemcumque | |
| quaestorem in petendis honoribus omni ope labore gratia | |
| simus iuuaturi, perquam iucundum nobis erit, si in eundem | |
| iuuenem studium nostrum et amicitiae meae et consulatus | 5 |
| tui ratio contulerit, si denique precibus meis tu potissimum | |
| adiutor accesseris, cuius et suffragio senatus libentissime in- | |
| dulgeat et testimonio plurimum credat. Vale. |