| C. PLINIVS [DECIMO] PATERNO SVO S. | |
| Tu fortasse orationem, ut soles, et flagitas et exspectas; at | 4.14.1.1 |
| ego quasi ex aliqua peregrina delicataque merce lusus meos | |
| tibi prodo. Accipies cum hac epistula hendecasyllabos nostros, | 2.1 |
| quibus nos in uehiculo in balineo inter cenam oblectamus | |
| otium temporis. His iocamur ludimus amamus dolemus | 3.1 |
| querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo | |
| elatius, atque ipsa uarietate temptamus efficere, ut alia aliis | |
| quaedam fortasse omnibus placeant. Ex quibus tamen si non | 4.1 |
| nulla tibi petulantiora paulo uidebuntur, erit eruditionis tuae | |
| cogitare summos illos et grauissimos uiros qui talia scripserunt | |
| non modo lasciuia rerum, sed ne uerbis quidem nudis | |
| abstinuisse; quae nos refugimus, non quia seueriores (unde | 5 |
| enim?), sed quia timidiores sumus. Scimus alioqui huius | 5.1 |
| opusculi illam esse uerissimam legem, quam Catullus ex- | |
| pressit: | |
| Nam castum esse decet pium poetam | |
| ipsum, uersiculos nihil necesse est, | 5 |
| qui tunc denique habent salem et leporem | |
| si sunt molliculi et parum pudici. | |
| Ego quanti faciam iudicium tuum, uel ex hoc potes aesti- | 6.1 |
| mare, quod malui omnia a te pensitari quam electa laudari. | |
| Et sane quae sunt commodissima desinunt uideri, cum paria | |
| esse coeperunt. Praeterea sapiens subtilisque lector debet non | 7.1 |
| diuersis conferre diuersa, sed singula expendere, nec deterius | |
| alio putare quod est in suo genere perfectum. Sed quid ego | 8.1 |
| plura? Nam longa praefatione uel excusare uel commendare | |
| ineptias ineptissimum est. Vnum illud praedicendum uidetur, | |
| cogitare me has meas nugas ita inscribere 'hendecasyllabi', | |
| qui titulus sola metri lege constringitur. Proinde, siue epi- | 9.1 |
| grammata siue idyllia siue eclogas siue, ut multi, poematia | |
| seu quod aliud uocare malueris, licebit uoces; ego tantum | |
| hendecasyllabos praesto. A simplicitate tua peto, quod de | 10.1 |
| libello meo dicturus es alii, mihi dicas; neque est difficile | |
| quod postulo. Nam si hoc opusculum nostrum aut potissi- | |
| mum esset aut solum, fortasse posset durum uideri dicere: | |
| 'Quaere quod agas'; molle et humanum est: 'Habes quod | 5 |
| agas.' Vale. |