C. PLINIVS CORNELIO TACITO SVO S.
|
|
Saluum in urbem uenisse gaudeo; uenisti autem, si quando
|
4.13.1.1
|
alias, nunc maxime mihi desideratus. Ipse pauculis adhuc
|
|
diebus in Tusculano commorabor, ut opusculum quod est
|
|
in manibus absoluam. Vereor enim ne, si hanc intentionem
|
2.1
|
iam in fine laxauero, aegre resumam. Interim ne quid
|
|
festinationi meae pereat, quod sum praesens petiturus, hac
|
|
quasi praecursoria epistula rogo. Sed prius accipe causas ro-
|
|
gandi, deinde ipsum quod peto. Proxime cum in patria mea
|
3.1
|
fui, uenit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus.
|
|
Huic ego 'Studes?' inquam. Respondit: 'Etiam.' 'Vbi?'
|
|
'Mediolani.' 'Cur non hic?' Et pater eius (erat enim una
|
|
atque etiam ipse adduxerat puerum): 'Quia nullos hic prae-
|
5
|
ceptores habemus.' 'Quare nullos? Nam uehementer intererat
|
4.1
|
uestra, qui patres estis' (et opportune complures patres
|
|
audiebant) 'liberos uestros hic potissimum discere. Vbi enim
|
|
aut iucundius morarentur quam in patria aut pudicius con-
|
|
tinerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu
|
5
|
quam domi? Quantulum est ergo collata pecunia conducere
|
5.1
|
praeceptores, quodque nunc in habitationes, in uiatica, in
|
|
ea quae peregre emuntur (omnia autem peregre emuntur)
|
|
impenditis, adicere mercedibus? Atque adeo ego, qui nondum
|
|
liberos habeo, paratus sum pro re publica nostra, quasi pro
|
5
|
filia uel parente, tertiam partem eius quod conferre uobis
|
|
placebit dare. Totum etiam pollicerer, nisi timerem ne hoc
|
6.1
|
munus meum quandoque ambitu corrumperetur, ut accidere
|
|
multis in locis uideo, in quibus praeceptores publice condu-
|
|
cuntur. Huic uitio occurri uno remedio potest, si parentibus
|
7.1
|
solis ius conducendi relinquatur, isdemque religio recte
|
|
iudicandi necessitate collationis addatur. Nam qui fortasse
|
8.1
|
de alieno neglegentes, certe de suo diligentes erunt dabuntque
|
|
operam, ne a me pecuniam non nisi dignus accipiat, si
|
|
accepturus et ab ipsis erit. Proinde consentite conspirate
|
9.1
|
maioremque animum ex meo sumite, qui cupio esse quam
|
|
plurimum, quod debeam conferre. Nihil honestius praestare
|
|
liberis uestris, nihil gratius patriae potestis. Educentur hic
|
|
qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare
|
5
|
frequentare consuescant. Atque utinam tam claros prae-
|
|
ceptores inducatis, ut in finitimis oppidis studia hinc petan-
|
|
tur, utque nunc liberi uestri aliena in loca ita mox alieni in
|
|
hunc locum confluant!'
|
|
Haec putaui altius et quasi a fonte repetenda, quo magis
|
10.1
|
scires, quam gratum mihi foret si susciperes quod iniungo.
|
|
Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia
|
|
studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui conuenit,
|
|
circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea
|
5
|
tamen condicione ne cui fidem meam obstringam. Omnia
|
|
enim libera parentibus seruo: illi iudicent illi eligant,
|
|
ego mihi curam tantum et impendium uindico. Proinde
|
11.1
|
si quis fuerit repertus, qui ingenio suo fidat, eat illuc ea
|
|
lege ut hinc nihil aliud certum quam fiduciam suam ferat.
|
|
Vale.
|
|