| C. PLINIVS MATVRO ARRIANO SVO S. | |
| Amas Egnatium Marcellinum atque etiam mihi saepe | 4.12.1.1 |
| commendas; amabis magis commendabisque, si cognoueris | |
| eius recens factum. Cum in prouinciam quaestor exisset, | 2.1 |
| scribamque qui sorte obtigerat ante legitimum salarii tempus | |
| amisisset, quod acceperat scribae daturus, intellexit et | |
| statuit subsidere apud se non oportere. Itaque reuersus | 3.1 |
| Caesarem, deinde Caesare auctore senatum consuluit, quid | |
| fieri de salario uellet. Parua quaestio sed tamen quaestio. | |
| Heredes scribae sibi, praefecti aerari populo uindicabant. | |
| Acta causa est; dixit heredum aduocatus, deinde populi, | 4.1 |
| uterque percommode. Caecilius Strabo aerario censuit infe- | |
| rendum, Baebius Macer heredibus dandum: obtinuit Strabo. | |
| Tu lauda Marcellinum, ut ego statim feci. Quamuis enim | 5.1 |
| abunde sufficiat illi quod est et a principe et a senatu pro- | |
| batus, gaudebit tamen testimonio tuo. Omnes enim, qui | 6.1 |
| gloria famaque ducuntur, mirum in modum adsensio et laus | |
| a minoribus etiam profecta delectat. Te uero Marcellinus ita | |
| ueretur ut iudicio tuo plurimum tribuat. Accedit his quod, | 7.1 |
| si cognouerit factum suum isto usque penetrasse, necesse est | |
| laudis suae spatio et cursu et peregrinatione laetetur. Etenim | |
| nescio quo pacto uel magis homines iuuat gloria lata quam | |
| magna. Vale. | 5 |