| C. PLINIVS CORNELIO MINICIANO SVO S. | |
| Audistine Valerium Licinianum in Sicilia profiteri? non- | 4.11.1.1 |
| dum te puto audisse: est enim recens nuntius. Praetorius hic | |
| modo inter eloquentissimos causarum actores habebatur; | |
| nunc eo decidit, ut exsul de senatore, rhetor de oratore fieret. | |
| Itaque ipse in praefatione dixit dolenter et grauiter: 'Quos | 2.1 |
| tibi, Fortuna, ludos facis? facis enim ex senatoribus profes- | |
| sores, ex professoribus senatores.' Cui sententiae tantum bilis, | |
| tantum amaritudinis inest, ut mihi uideatur ideo professus | |
| ut hoc diceret. Idem cum Graeco pallio amictus intrasset | 3.1 |
| (carent enim togae iure, quibus aqua et igni interdictum est), | |
| postquam se composuit circumspexitque habitum suum, | |
| 'Latine' inquit 'declamaturus sum.' Dices tristia et miseranda, | 4.1 |
| dignum tamen illum qui haec ipsa studia incesti scelere macu- | |
| larit. Confessus est quidem incestum, sed incertum utrum | 5.1 |
| quia uerum erat, an quia grauiora metuebat si negasset. | |
| Fremebat enim Domitianus aestuabatque in ingenti inuidia | |
| destitutus. Nam cum Corneliam Vestalium maximam defo- | 6.1 |
| dere uiuam concupisset, ut qui inlustrari saeculum suum eius- | |
| modi exemplis arbitraretur, pontificis maximi iure, seu potius | |
| immanitate tyranni licentia domini, reliquos pontifices non | |
| in Regiam sed in Albanam uillam conuocauit. Nec minore | 5 |
| scelere quam quod ulcisci uidebatur, absentem inauditamque | |
| damnauit incesti, cum ipse fratris filiam incesto non pol- | |
| luisset solum uerum etiam occidisset; nam uidua abortu | |
| periit. Missi statim pontifices qui defodiendam necandamque | 7.1 |
| curarent. Illa nunc ad Vestam, nunc ad ceteros deos manus | |
| tendens, multa sed hoc frequentissime clamitabat: 'Me | |
| Caesar incestam putat, qua sacra faciente uicit triumphauit!' | |
| Blandiens haec an inridens, ex fiducia sui an ex contemptu | 8.1 |
| principis dixerit, dubium est. Dixit donec ad supplicium, | |
| nescio an innocens, certe tamquam innocens ducta est. Quin | 9.1 |
| etiam cum in illud subterraneum demitteretur, haesissetque | |
| descendenti stola, uertit se ac recollegit, cumque ei manum | |
| carnifex daret, auersata est et resiluit foedumque contactum | |
| quasi plane a casto puroque corpore nouissima sanctitate | 5 |
| reiecit omnibusque numeris pudoris πολλὴν πρόνοιαν ἔσχεν | |
| εὐσχήμων πεσεῖν. Praeterea Celer eques Romanus, cui Cornelia | 10.1 |
| obiciebatur, cum in comitio uirgis caederetur, in hac uoce | |
| perstiterat: 'Quid feci? nihil feci.' Ardebat ergo Domitianus | 11.1 |
| et crudelitatis et iniquitatis infamia. Adripit Licinianum, | |
| quod in agris suis occultasset Corneliae libertam. Ille ab iis | |
| quibus erat curae praemonetur, si comitium et uirgas pati | |
| nollet, ad confessionem confugeret quasi ad ueniam. Fecit. | 5 |
| Locutus est pro absente Herennius Senecio tale quiddam, | 12.1 |
| quale est illud: κεῖται Πάτροκλος. Ait enim: 'Ex aduocato | |
| nuntius factus sum; Licinianus recessit.' Gratum hoc | 13.1 |
| Domitiano adeo quidem ut gaudio proderetur, diceretque: | |
| 'Absoluit nos Licinianus.' Adiecit etiam non esse uerecundiae | |
| eius instandum; ipsi uero permisit, si qua posset, ex rebus | |
| suis raperet, antequam bona publicarentur, exsiliumque | 5 |
| molle uelut praemium dedit. Ex quo tamen postea clementia | 14.1 |
| diui Neruae translatus est in Siciliam, ubi nunc profitetur | |
| seque de fortuna praefationibus uindicat. | |
| Vides quam obsequenter paream tibi, qui non solum res | 15.1 |
| urbanas uerum etiam peregrinas tam sedulo scribo, ut altius | |
| repetam. Et sane putabam te, quia tunc afuisti, nihil aliud | |
| de Liciniano audisse quam relegatum ob incestum. Summam | |
| enim rerum nuntiat fama non ordinem. Mereor ut uicissim, | 16.1 |
| quid in oppido tuo, quid in finitimis agatur (solent enim | |
| quaedam notabilia incidere) perscribas, denique quidquid | |
| uoles dum modo non minus longa epistula nuntia. Ego non | |
| paginas tantum sed uersus etiam syllabasque numerabo. | 5 |
| Vale. |