| C. PLINIVS STATIO SABINO SVO S. | |
| Scribis mihi Sabinam, quae nos reliquit heredes, Modestum | 4.10.1.1 |
| seruum suum nusquam liberum esse iussisse, eidem tamen sic | |
| adscripsisse legatum: 'Modesto quem liberum esse iussi'. | |
| Quaeris quid sentiam. Contuli cum peritis iuris. Conuenit | 2.1 |
| inter omnes nec libertatem deberi quia non sit data, nec | |
| legatum quia seruo suo dederit. Sed mihi manifestus error | |
| uidetur, ideoque puto nobis quasi scripserit Sabina facien- | |
| dum, quod ipsa scripsisse se credidit. Confido accessurum te | 3.1 |
| sententiae meae, cum religiosissime soleas custodire defuncto- | |
| rum uoluntatem, quam bonis heredibus intellexisse pro iure | |
| est. Neque enim minus apud nos honestas quam apud alios | |
| necessitas ualet. Moretur ergo in libertate sinentibus nobis, | 4.1 |
| fruatur legato quasi omnia diligentissime cauerit. Cauit enim, | |
| quae heredes bene elegit. Vale. |