| C. PLINIVS CORNELIO VRSO SVO S. | |
| Causam per hos dies dixit Iulius Bassus, homo laboriosus | 4.9.1.1 |
| et aduersis suis clarus. Accusatus est sub Vespasiano a pri- | |
| uatis duobus; ad senatum remissus diu pependit, tandem ab- | |
| solutus uindicatusque. Titum timuit ut Domitiani amicus, a | 2.1 |
| Domitiano relegatus est; reuocatus a Nerua sortitusque Bithy- | |
| niam rediit reus, accusatus non minus acriter quam fideliter | |
| defensus. Varias sententias habuit, plures tamen quasi mitiores. | |
| Egit contra eum Pomponius Rufus, uir paratus et uehemens; | 3.1 |
| Rufo successit Theophanes, unus ex legatis, fax accusationis | |
| et origo. Respondi ego. Nam mihi Bassus iniunxerat, totius | 4.1 |
| defensionis fundamenta iacerem, dicerem de ornamentis suis | |
| quae illi et ex generis claritate et ex periculis ipsis magna | |
| erant, dicerem de conspiratione delatorum quam in quaestu | 5.1 |
| habebant, dicerem causas quibus factiosissimum quemque | |
| ut illum ipsum Theophanen offendisset. Eundem me uoluerat | |
| occurrere crimini quo maxime premebatur. In aliis enim | |
| quamuis auditu grauioribus non absolutionem modo uerum | 5 |
| etiam laudem merebatur; hoc illum onerabat quod homo | 6.1 |
| simplex et incautus quaedam a prouincialibus ut amicus | |
| acceperat (nam fuerat in eadem prouincia quaestor). Haec | |
| accusatores furta ac rapinas, ipse munera uocabat. Sed lex | |
| munera quoque accipi uetat. Hic ego quid agerem, quod iter | 7.1 |
| defensionis ingrederer? Negarem? Verebar ne plane furtum | |
| uideretur, quod confiteri timerem. Praeterea rem manifestam | |
| infitiari augentis erat crimen non diluentis, praesertim cum | |
| reus ipse nihil integrum aduocatis reliquisset. Multis enim | 5 |
| atque etiam principi dixerat, sola se munuscula dumtaxat | |
| natali suo aut Saturnalibus accepisse et plerisque misisse. | |
| Veniam ergo peterem? Iugulassem reum, quem ita deliquisse | 8.1 |
| concederem, ut seruari nisi uenia non posset. Tamquam recte | |
| factum tuerer? Non illi profuissem, sed ipse impudens | |
| exstitissem. In hac difficultate placuit medium quiddam | 9.1 |
| tenere: uideor tenuisse. | |
| Actionem meam, ut proelia solet, nox diremit. Egeram | |
| horis tribus et dimidia, supererat sesquihora. Nam cum e lege | |
| accusator sex horas, nouem reus accepisset, ita diuiserat | 5 |
| tempora reus inter me et eum qui dicturus post erat, ut ego | |
| quinque horis ille reliquis uteretur. Mihi successus actionis | 10.1 |
| silentium finemque suadebat; temerarium est enim secundis | |
| non esse contentum. Ad hoc uerebar ne me corporis uires | |
| iterato labore desererent, quem difficilius est repetere quam | |
| iungere. Erat etiam periculum ne reliqua actio mea et frigus | 11.1 |
| ut deposita et taedium ut resumpta pateretur. Vt enim faces | |
| ignem adsidua concussione custodiunt, dimissum aegerrime | |
| reparant, sic et dicentis calor et audientis intentio continua- | |
| tione seruatur, intercapedine et quasi remissione languescit. | 5 |
| Sed Bassus multis precibus, paene etiam lacrimis obsecrabat, | 12.1 |
| implerem meum tempus. Parui utilitatemque eius praetuli | |
| meae. Bene cessit: inueni ita erectos animos senatus, ita | |
| recentes, ut priore actione incitati magis quam satiati uide- | |
| rentur. Successit mihi Lucceius Albinus, tam apte ut orationes | 13.1 |
| nostrae uarietatem duarum, contextum unius habuisse credan- | |
| tur. Respondit Herennius Pollio instanter et grauiter, deinde | 14.1 |
| Theophanes rursus. Fecit enim hoc quoque ut cetera impuden- | |
| tissime, quod post duos et consulares et disertos tempus sibi et | |
| quidem laxius uindicauit. Dixit in noctem atque etiam nocte | |
| inlatis lucernis. Postero die egerunt pro Basso Homullus et | 15.1 |
| Fronto mirifice; quartum diem probationes occuparunt. | |
| Censuit Baebius Macer consul designatus lege repetundarum | 16.1 |
| Bassum teneri, Caepio Hispo salua dignitate iudices dandos; | |
| uterque recte. 'Qui fieri potest' inquis, 'cum tam di- | 17.1 |
| uersa censuerint?' Quia scilicet et Macro legem intuenti | |
| consentaneum fuit damnare eum qui contra legem munera | |
| acceperat, et Caepio cum putaret licere senatui (sicut licet) | |
| et mitigare leges et intendere, non sine ratione ueniam dedit | 5 |
| facto uetito quidem, non tamen inusitato. Praeualuit sen- | 18.1 |
| tentia Caepionis, quin immo consurgenti ei ad censendum | |
| acclamatum est, quod solet residentibus. Ex quo potes aesti- | |
| mare, quanto consensu sit exceptum, cum diceret, quod tam | |
| fauorabile fuit cum dicturus uideretur. Sunt tamen ut in | 19.1 |
| senatu ita in ciuitate in duas partes hominum iudicia diuisa. | |
| Nam quibus sententia Caepionis placuit, sententiam Macri | |
| ut rigidam duramque reprehendunt; quibus Macri, illam | |
| alteram dissolutam atque etiam incongruentem uocant; | 5 |
| negant enim congruens esse retinere in senatu, cui iudices | |
| dederis. Fuit et tertia sententia: Valerius Paulinus adsensus | 20.1 |
| Caepioni hoc amplius censuit, referendum de Theophane | |
| cum legationem renuntiasset. Arguebatur enim multa in | |
| accusatione fecisse, quae illa ipsa lege qua Bassum accusauerat | |
| tenerentur. Sed hanc sententiam consules, quamquam maxi- | 21.1 |
| mae parti senatus mire probabatur, non sunt persecuti. | |
| Paulinus tamen et iustitiae famam et constantiae tulit. Misso | 22.1 |
| senatu Bassus magna hominum frequentia, magno clamore, | |
| magno gaudio exceptus est. Fecerat eum fauorabilem reno- | |
| uata discriminum uetus fama, notumque periculis nomen, et | |
| in procero corpore maesta et squalida senectus. Habebis hanc | 23.1 |
| interim epistulam ut πρόδρομον, exspectabis orationem | |
| plenam onustamque. Exspectabis diu; neque enim leuiter et | |
| cursim, ut de re tanta retractanda est. Vale. |