| C. PLINIVS MATVRO ARRIANO SVO S. | |
| Gratularis mihi quod acceperim auguratum: iure gratula- | 4.8.1.1 |
| ris, primum quod grauissimi principis iudicium in minoribus | |
| etiam rebus consequi pulchrum est, deinde quod sacerdo- | |
| tium ipsum cum priscum et religiosum tum hoc quoque | |
| sacrum plane et insigne est, quod non adimitur uiuenti. Nam | 2.1 |
| alia quamquam dignitate propemodum paria ut tribuuntur | |
| sic auferuntur; in hoc fortunae hactenus licet ut dari possit. | |
| Mihi uero illud etiam gratulatione dignum uidetur, quod | 3.1 |
| successi Iulio Frontino principi uiro, qui me nominationis | |
| die per hos continuos annos inter sacerdotes nominabat, | |
| tamquam in locum suum cooptaret; quod nunc euentus ita | |
| comprobauit, ut non fortuitum uideretur. Te quidem, ut | 4.1 |
| scribis, ob hoc maxime delectat auguratus meus, quod M. | |
| Tullius augur fuit. Laetaris enim quod honoribus eius in- | |
| sistam, quem aemulari in studiis cupio. Sed utinam ut | 5.1 |
| sacerdotium idem, ut consulatum multo etiam iuuenior | |
| quam ille sum consecutus, ita senex saltem ingenium eius | |
| aliqua ex parte adsequi possim! Sed nimirum quae sunt in | 6.1 |
| manu hominum et mihi et multis contigerunt; illud uero ut | |
| adipisci arduum sic etiam sperare nimium est, quod dari | |
| non nisi a dis potest. Vale. |