| C. PLINIVS CATIO LEPIDO SVO S. | |
| Saepe tibi dico inesse uim Regulo. Mirum est quam efficiat | 4.7.1.1 |
| in quod incubuit. Placuit ei lugere filium: luget ut nemo. | |
| Placuit statuas eius et imagines quam plurimas facere: hoc | |
| omnibus officinis agit, illum coloribus illum cera illum aere | |
| illum argento illum auro ebore marmore effingit. Ipse uero | 2.1 |
| nuper adhibito ingenti auditorio librum de uita eius recitauit; | |
| de uita pueri, recitauit tamen. Eundem in exemplaria mille | |
| transcriptum per totam Italiam prouinciasque dimisit. | |
| Scripsit publice, ut a decurionibus eligeretur uocalissimus | 5 |
| aliquis ex ipsis, qui legeret eum populo: factum est. Hanc ille | 3.1 |
| uim, seu quo alio nomine uocanda est intentio quidquid | |
| uelis optinendi, si ad potiora uertisset, quantum boni efficere | |
| potuisset! Quamquam minor uis bonis quam malis inest, ac | |
| sicut ἀμαθία μὲν θράσος, λογισμὸς δὲ ὄκνον φέρει, ita recta | 5 |
| ingenia debilitat uerecundia, peruersa confirmat audacia. | |
| Exemplo est Regulus. Imbecillum latus, os confusum, haesi- | 4.1 |
| tans lingua, tardissima inuentio, memoria nulla, nihil denique | |
| praeter ingenium insanum, et tamen eo impudentia ipsoque | |
| illo furore peruenit, ut orator habeatur. Itaque Herennius | 5.1 |
| Senecio mirifice Catonis illud de oratore in hunc e contrario | |
| uertit: 'Orator est uir malus dicendi imperitus.' Non meher- | |
| cule Cato ipse tam bene uerum oratorem quam hic Regulum | |
| expressit. Habesne quo tali epistulae parem gratiam referas? | 6.1 |
| Habes, si scripseris num aliquis in municipio uestro ex | |
| sodalibus meis, num etiam ipse tu hunc luctuosum Reguli | |
| librum ut circulator in foro legeris, ἐπάρας scilicet, ut ait | |
| Demosthenes, τὴν φωνὴν καὶ γεγηθὼς καὶ λαρυγγίζων. Est enim | 7.1 |
| tam ineptus ut risum magis possit exprimere quam gemitum: | |
| credas non de puero scriptum sed a puero. Vale. |