| C. PLINIVS IVLIO NASONI SVO S. | |
| Tusci grandine excussi, in regione Transpadana summa | 4.6.1.1 |
| abundantia, sed par uilitas nuntiatur: solum mihi Laurenti- | |
| num meum in reditu. Nihil quidem ibi possideo praeter | 2.1 |
| tectum et hortum statimque harenas, solum tamen mihi in | |
| reditu. Ibi enim plurimum scribo, nec agrum quem non | |
| habeo sed ipsum me studiis excolo; ac iam possum tibi ut | |
| aliis in locis horreum plenum, sic ibi scrinium ostendere. | 5 |
| Igitur tu quoque, si certa et fructuosa praedia concupiscis, | 3.1 |
| aliquid in hoc litore para. Vale. |