| C. PLINIVS IVLIO SPARSO SVO S. | |
| Aeschinen aiunt petentibus Rhodiis legisse orationem | 4.5.1.1 |
| suam, deinde Demosthenis, summis utramque clamoribus. | |
| Quod tantorum uirorum scriptis contigisse non miror, cum | 2.1 |
| orationem meam proxime doctissimi homines hoc studio, hoc | |
| adsensu, hoc etiam labore per biduum audierint, quamuis | |
| intentionem eorum nulla hinc et inde collatio, nullum quasi | |
| certamen accenderet. Nam Rhodii cum ipsis orationum | 3.1 |
| uirtutibus tum etiam comparationis aculeis excitabantur, | |
| nostra oratio sine aemulationis gratia probabatur. An merito, | |
| scies cum legeris librum, cuius amplitudo non sinit me | |
| longiore epistula praeloqui. Oportet enim nos in hac certe in | 4.1 |
| qua possumus breues esse, quo sit excusatius quod librum | |
| ipsum, non tamen ultra causae amplitudinem, extendimus. | |
| Vale. |