| C. PLINIVS SOSIO SENECIONI SVO S. | |
| Varisidium Nepotem ualdissime diligo, uirum industrium | 4.4.1.1 |
| rectum disertum, quod apud me uel potentissimum est. Idem | |
| C. Caluisium, contubernalem meum amicum tuum, arta | |
| propinquitate complectitur; est enim filius sororis. Hunc | 2.1 |
| rogo semestri tribunatu splendidiorem et sibi et auunculo | |
| suo facias. Obligabis me, obligabis Caluisium nostrum, | |
| obligabis ipsum, non minus idoneum debitorem quam nos | |
| putas. Multa beneficia in multos contulisti: ausim contendere | 3.1 |
| nullum te melius, aeque bene unum aut alterum collocasse. | |
| Vale. |