| C. PLINIVS ARRIO ANTONINO SVO S. | |
| Quod semel atque iterum consul fuisti similis antiquis, | 4.3.1.1 |
| quod proconsul Asiae qualis ante te qualis post te uix unus | |
| aut alter (non sinit enim me uerecundia tua dicere nemo), | |
| quod sanctitate quod auctoritate, aetate quoque princeps | |
| ciuitatis, est quidem uenerabile et pulchrum; ego tamen te | 5 |
| uel magis in remissionibus miror. Nam seueritatem istam | 2.1 |
| pari iucunditate condire, summaeque grauitati tantum | |
| comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est. | |
| Id tu cum incredibili quadam suauitate sermonum, tum uel | |
| praecipue stilo adsequeris. Nam et loquenti tibi illa Homerici | 3.1 |
| senis mella profluere et, quae scribis, complere apes floribus | |
| et innectere uidentur. Ita certe sum adfectus ipse, cum | |
| Graeca epigrammata tua, cum mimiambos proxime legerem. | |
| Quantum ibi humanitatis uenustatis, quam dulcia illa quam | 4.1 |
| amantia quam arguta quam recta! Callimachum me uel | |
| Heroden, uel si quid his melius, tenere credebam; quorum | |
| tamen neuter utrumque aut absoluit aut attigit. Homi- | 5.1 |
| nemne Romanum tam Graece loqui? Non medius fidius ipsas | |
| Athenas tam Atticas dixerim. Quid multa? inuideo Graecis | |
| quod illorum lingua scribere maluisti. Neque enim coniectura | |
| eget, quid sermone patrio exprimere possis, cum hoc insiticio | 5 |
| et inducto tam praeclara opera perfeceris. Vale. |