| C. PLINIVS ATTIO CLEMENTI SVO S. | |
| Regulus filium amisit, hoc uno malo indignus, quod nescio | 4.2.1.1 |
| an malum putet. Erat puer acris ingenii sed ambigui, qui | |
| tamen posset recta sectari, si patrem non referret. Hunc | 2.1 |
| Regulus emancipauit, ut heres matris exsisteret; mancipatum | |
| (ita uulgo ex moribus hominis loquebantur) foeda et insolita | |
| parentibus indulgentiae simulatione captabat. Incredibile, | |
| sed Regulum cogita. Amissum tamen luget insane. Habebat | 3.1 |
| puer mannulos multos et iunctos et solutos, habebat canes | |
| maiores minoresque, habebat luscinias psittacos merulas: | |
| omnes Regulus circa rogum trucidauit. Nec dolor erat ille, | 4.1 |
| sed ostentatio doloris. Conuenitur ad eum mira celebritate. | |
| Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, | |
| cursant frequentant, utque breuiter quod sentio enuntiem, | |
| in Regulo demerendo Regulum imitantur. Tenet se trans | 5.1 |
| Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus | |
| immensis, ripam statuis suis occupauit, ut est in summa | |
| auaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus. Vexat ergo | 6.1 |
| ciuitatem insaluberrimo tempore et, quod uexat, solacium | |
| putat. Dicit se uelle ducere uxorem, hoc quoque sicut alia | |
| peruerse. Audies breui nuptias lugentis nuptias senis; | 7.1 |
| quorum alterum immaturum alterum serum est. Vnde hoc | |
| augurer quaeris? Non quia adfirmat ipse, quo mendacius | 8.1 |
| nihil est, sed quia certum est Regulum esse facturum, quid- | |
| quid fieri non oportet. Vale. |