| LIBER QVARTVS | |
| C. PLINIVS <CALPVRNIO> FABATO PROSOCERO SVO S. | |
| Cupis post longum tempus neptem tuam meque una uidere. | 4.1.1.1 |
| Gratum est utrique nostrum quod cupis, mutuo mehercule. | |
| Nam inuicem nos incredibili quodam desiderio uestri tene- | 2.1 |
| mur, quod non ultra differemus. Atque adeo iam sarcinulas | |
| adligamus, festinaturi quantum itineris ratio permiserit. | |
| Erit una sed breuis mora: deflectemus in Tuscos, non ut | 3.1 |
| agros remque familiarem oculis subiciamus (id enim postponi | |
| potest), sed ut fungamur necessario officio. Oppidum est | 4.1 |
| praediis nostris uicinum (nomen Tiferni Tiberini), quod me | |
| paene adhuc puerum patronum cooptauit, tanto maiore | |
| studio quanto minore iudicio. Aduentus meos celebrat, pro- | |
| fectionibus angitur, honoribus gaudet. In hoc ego, ut refer- | 5.1 |
| rem gratiam (nam uinci in amore turpissimum est), templum | |
| pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, | |
| differre longius inreligiosum est. Erimus ergo ibi dedicationis | 6.1 |
| die, quem epulo celebrare constitui. Subsistemus fortasse et | |
| sequenti, sed tanto magis uiam ipsam corripiemus. Contingat | 7.1 |
| modo te filiamque tuam fortes inuenire! nam continget | |
| hilares, si nos incolumes receperitis. Vale. |