| C. PLINIVS CORNELIO PRISCO SVO S. | |
| Audio Valerium Martialem decessisse et moleste fero. Erat | 3.21.1.1 |
| homo ingeniosus acutus acer, et qui plurimum in scribendo et | |
| salis haberet et fellis, nec candoris minus. Prosecutus eram | 2.1 |
| uiatico secedentem; dederam hoc amicitiae, dederam etiam | |
| uersiculis quos de me composuit. Fuit moris antiqui, eos qui | 3.1 |
| uel singulorum laudes uel urbium scripserant, aut honoribus | |
| aut pecunia ornare; nostris uero temporibus ut alia speciosa | |
| et egregia, ita hoc in primis exoleuit. Nam postquam desîmus | |
| facere laudanda, laudari quoque ineptum putamus. Quaeris, | 4.1 |
| qui sint uersiculi quibus gratiam rettuli? Remitterem te ad | |
| ipsum uolumen, nisi quosdam tenerem; tu, si placuerint hi, | |
| ceteros in libro requires. Adloquitur Musam, mandat ut | 5.1 |
| domum meam Esquilîs quaerat, adeat reuerenter: | |
| Sed ne tempore non tuo disertam | |
| pulses ebria ianuam, uideto. | |
| Totos dat tetricae dies Mineruae, | 5 |
| dum centum studet auribus uirorum | |
| hoc, quod saecula posterique possint | |
| Arpinis quoque comparare chartis. | |
| Seras tutior ibis ad lucernas: | |
| haec hora est tua, cum furit Lyaeus, | 10 |
| cum regnat rosa, cum madent capilli. | |
| Tunc me uel rigidi legant Catones. | |
| Meritone eum qui haec de me scripsit et tunc dimisi amicis- | 6.1 |
| sime et nunc ut amicissimum defunctum esse doleo? Dedit | |
| enim mihi quantum maximum potuit, daturus amplius si | |
| potuisset. Tametsi quid homini potest dari maius, quam | |
| gloria et laus et aeternitas? At non erunt aeterna quae | 5 |
| scripsit: non erunt fortasse, ille tamen scripsit tamquam | |
| essent futura. Vale. |