| C. PLINIVS MAESIO MAXIMO SVO S. | |
| Meministine te saepe legisse, quantas contentiones exci- | 3.20.1.1 |
| tarit lex tabellaria, quantumque ipsi latori uel gloriae uel | |
| reprehensionis attulerit? At nunc in senatu sine ulla dis- | 2.1 |
| sensione hoc idem ut optimum placuit: omnes comitiorum | |
| die tabellas postulauerunt. Excesseramus sane manifestis illis | 3.1 |
| apertisque suffragiis licentiam contionum. Non tempus lo- | |
| quendi, non tacendi modestia, non denique sedendi dignitas | |
| custodiebatur. Magni undique dissonique clamores, procur- | 4.1 |
| rebant omnes cum suis candidatis, multa agmina in medio | |
| multique circuli et indecora confusio; adeo desciueramus a | |
| consuetudine parentum, apud quos omnia disposita mo- | |
| derata tranquilla maiestatem loci pudoremque retinebant. | 5 |
| Supersunt senes ex quibus audire soleo hunc ordinem comiti- | 5.1 |
| orum: citato nomine candidati silentium summum; dicebat | |
| ipse pro se; explicabat uitam suam, testes et laudatores dabat | |
| uel eum sub quo militauerat, uel eum cui quaestor fuerat, uel | |
| utrumque si poterat; addebat quosdam ex suffragatoribus; | 5 |
| illi grauiter et paucis loquebantur. Plus hoc quam preces | |
| proderat. Non numquam candidatus aut natales competitoris | 6.1 |
| aut annos aut etiam mores arguebat. Audiebat senatus | |
| grauitate censoria. Ita saepius digni quam gratiosi praeuale- | |
| bant. Quae nunc immodico fauore corrupta ad tacita suf- | 7.1 |
| fragia quasi ad remedium decucurrerunt; quod interim plane | |
| remedium fuit (erat enim nouum et subitum), sed uereor | 8.1 |
| ne procedente tempore ex ipso remedio uitia nascantur. Est | |
| enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia inrepat. Nam | |
| quoto cuique eadem honestatis cura secreto quae palam? | |
| Multi famam, conscientiam pauci uerentur. Sed nimis cito | 9.1 |
| de futuris: interim beneficio tabellarum habebimus magi- | |
| stratus, qui maxime fieri debuerunt. Nam ut in reciperatoriis | |
| iudicîs, sic nos in his comitiis quasi repente adprehensi sinceri | |
| iudices fuimus. | 5 |
| Haec tibi scripsi, primum ut aliquid noui scriberem, deinde | 10.1 |
| ut non numquam de re publica loquerer, cuius materiae | |
| nobis quanto rarior quam ueteribus occasio, tanto minus | |
| omittenda est. Et hercule quousque illa uulgaria? 'Quid agis? | 11.1 |
| ecquid commode uales?' Habeant nostrae quoque litterae | |
| aliquid non humile nec sordidum, nec priuatis rebus inclusum. | |
| Sunt quidem cuncta sub unius arbitrio, qui pro utilitate | 12.1 |
| communi solus omnium curas laboresque suscepit; quidam | |
| tamen salubri temperamento ad nos quoque uelut riui ex | |
| illo benignissimo fonte decurrunt, quos et haurire ipsi et | |
| absentibus amicis quasi ministrare epistulis possumus. Vale. | 5 |