| C. PLINIVS CALVISIO RVFO SVO S. | |
| Adsumo te in consilium rei familiaris, ut soleo. Praedia | 3.19.1.1 |
| agris meis uicina atque etiam inserta uenalia sunt. In his me | |
| multa sollicitant, aliqua nec minora deterrent. Sollicitat | 2.1 |
| primum ipsa pulchritudo iungendi; deinde, quod non minus | |
| utile quam uoluptuosum, posse utraque eadem opera eodem | |
| uiatico inuisere, sub eodem procuratore ac paene isdem | |
| actoribus habere, unam uillam colere et ornare, alteram | 5 |
| tantum tueri. Inest huic computationi sumptus supellectilis, | 3.1 |
| sumptus atriensium topiariorum fabrorum atque etiam | |
| uenatorii instrumenti; quae plurimum refert unum in locum | |
| conferas an in diuersa dispergas. Contra uereor ne sit in- | 4.1 |
| cautum, rem tam magnam isdem tempestatibus isdem casi- | |
| bus subdere; tutius uidetur incerta fortunae possessionum | |
| uarietatibus experiri. Habet etiam multum iucunditatis soli | |
| caelique mutatio, ipsaque illa peregrinatio inter sua. Iam, | 5.1 |
| quod deliberationis nostrae caput est, agri sunt fertiles | |
| pingues aquosi; constant campis uineis siluis, quae materiam | |
| et ex ea reditum sicut modicum ita statum praestant. Sed | 6.1 |
| haec felicitas terrae imbecillis cultoribus fatigatur. Nam | |
| possessor prior saepius uendidit pignora, et dum reliqua | |
| colonorum minuit ad tempus, uires in posterum exhausit, | |
| quarum defectione rursus reliqua creuerunt. Sunt ergo in- | 7.1 |
| struendi, eo pluris quod frugi, mancipiis; nam nec ipse | |
| usquam uinctos habeo nec ibi quisquam. Superest ut scias | |
| quanti uideantur posse emi. Sestertio triciens, non quia non | |
| aliquando quinquagiens fuerint, uerum et hac penuria colo- | 5 |
| norum et communi temporis iniquitate ut reditus agrorum | |
| sic etiam pretium retro abiit. Quaeris an hoc ipsum triciens | 8.1 |
| facile colligere possimus. Sum quidem prope totus in praediis, | |
| aliquid tamen fenero, nec molestum erit mutuari; accipiam | |
| a socru, cuius arca non secus ac mea utor. Proinde hoc te non | 9.1 |
| moueat, si cetera non refragantur, quae uelim quam dili- | |
| gentissime examines. Nam cum in omnibus rebus tum in | |
| disponendis facultatibus plurimum tibi et usus et prouiden- | |
| tiae superest. Vale. | 5 |