| C. PLINIVS VIBIO SEVERO SVO S. | |
| Officium consulatus iniunxit mihi, ut rei publicae nomine | 3.18.1.1 |
| principi gratias agerem. Quod ego in senatu cum ad rationem | |
| et loci et temporis ex more fecissem, bono ciui conuenientis- | |
| simum credidi eadem illa spatiosius et uberius uolumine | |
| amplecti, primum ut imperatori nostro uirtutes suae ueris | 2.1 |
| laudibus commendarentur, deinde ut futuri principes non | |
| quasi a magistro sed tamen sub exemplo praemonerentur, | |
| qua potissimum uia possent ad eandem gloriam niti. Nam | 3.1 |
| praecipere qualis esse debeat princeps, pulchrum quidem sed | |
| onerosum ac prope superbum est; laudare uero optimum | |
| principem ac per hoc posteris uelut e specula lumen quod | |
| sequantur ostendere, idem utilitatis habet adrogantiae nihil. | 5 |
| Cepi autem non mediocrem uoluptatem, quod hunc librum | 4.1 |
| cum amicis recitare uoluissem, non per codicillos, non per | |
| libellos, sed 'si commodum' et 'si ualde uacaret' admoniti | |
| (numquam porro aut ualde uacat Romae aut commodum est | |
| audire recitantem), foedissimis insuper tempestatibus per | 5 |
| biduum conuenerunt, cumque modestia mea finem recitationi | |
| facere uoluisset, ut adicerem tertium diem exegerunt. Mihi | 5.1 |
| hunc honorem habitum putem an studiis? studiis malo, | |
| quae prope exstincta refouentur. At cui materiae hanc | 6.1 |
| sedulitatem praestiterunt? nempe quam in senatu quoque, | |
| ubi perpeti necesse erat, grauari tamen uel puncto temporis | |
| solebamus, eandem nunc et qui recitare et qui audire triduo | |
| uelint inueniuntur, non quia eloquentius quam prius, sed | 5 |
| quia liberius ideoque etiam libentius scribitur. Accedet ergo | 7.1 |
| hoc quoque laudibus principis nostri, quod res antea tam | |
| inuisa quam falsa, nunc ut uera ita amabilis facta est. | |
| Sed ego cum studium audientium tum iudicium mire | 8.1 |
| probaui: animaduerti enim seuerissima quaeque uel maxime | |
| satisfacere. Memini quidem me non multis recitasse quod | 9.1 |
| omnibus scripsi, nihilo minus tamen, tamquam sit eadem | |
| omnium futura sententia, hac seueritate aurium laetor, ac | |
| sicut olim theatra male musicos canere docuerunt, ita nunc | |
| in spem adducor posse fieri, ut eadem theatra bene canere | 5 |
| musicos doceant. Omnes enim, qui placendi causa scribunt, | 10.1 |
| qualia placere uiderint scribent. Ac mihi quidem confido in | |
| hoc genere materiae laetioris stili constare rationem, cum ea | |
| potius quae pressius et adstrictius, quam illa quae hilarius et | |
| quasi exsultantius scripsi, possint uideri accersita et inducta. | 5 |
| Non ideo tamen segnius precor, ut quandoque ueniat dies | |
| (utinamque iam uenerit!), quo austeris illis seuerisque dulcia | |
| haec blandaque uel iusta possessione decedant. | |
| Habes acta mea tridui; quibus cognitis uolui tantum te | 11.1 |
| uoluptatis absentem et studiorum nomine et meo capere, | |
| quantum praesens percipere potuisses. Vale. |