| C. PLINIVS IVLIO SERVIANO SVO S. | |
| Rectene omnia, quod iam pridem epistulae tuae cessant? | 3.17.1.1 |
| an omnia recte, sed occupatus es tu? an tu non occupatus, | |
| sed occasio scribendi uel rara uel nulla? Exime hunc mihi | 2.1 |
| scrupulum, cui par esse non possum, exime autem uel data | |
| opera tabellario misso. Ego uiaticum, ego etiam praemium | |
| dabo, nuntiet modo quod opto. Ipse ualeo, si ualere est sus- | 3.1 |
| pensum et anxium uiuere, exspectantem in horas timen- | |
| temque pro capite amicissimo, quidquid accidere homini | |
| potest. Vale. |