| C. PLINIVS NEPOTI SVO S. | |
| Adnotasse uideor facta dictaque uirorum feminarumque | 3.16.1.1 |
| alia clariora esse alia maiora. Confirmata est opinio mea | 2.1 |
| hesterno Fanniae sermone. Neptis haec Arriae illius, quae | |
| marito et solacium mortis et exemplum fuit. Multa referebat | |
| auiae suae non minora hoc sed obscuriora; quae tibi existimo | |
| tam mirabilia legenti fore, quam mihi audienti fuerunt. | 5 |
| Aegrotabat Caecina Paetus maritus eius, aegrotabat et filius, | 3.1 |
| uterque mortifere, ut uidebatur. Filius decessit eximia pul- | |
| chritudine pari uerecundia, et parentibus non minus ob alia | |
| carus quam quod filius erat. Huic illa ita funus parauit, ita | 4.1 |
| duxit exsequias, ut ignoraret maritus; quin immo quotiens | |
| cubiculum eius intraret, uiuere filium atque etiam com- | |
| modiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid | |
| ageret puer, respondebat; 'Bene quieuit, libenter cibum | 5 |
| sumpsit.' Deinde, cum diu cohibitae lacrimae uincerent pro- | 5.1 |
| rumperentque, egrediebatur; tunc se dolori dabat; satiata | |
| siccis oculis composito uultu redibat, tamquam orbitatem | |
| foris reliquisset. Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum | 6.1 |
| stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere | |
| marito, addere uocem immortalem ac paene diuinam: | |
| 'Paete, non dolet.' Sed tamen ista facienti, ista dicenti, | |
| gloria et aeternitas ante oculos erant; quo maius est sine | 5 |
| praemio aeternitatis, sine praemio gloriae, abdere lacrimas | |
| operire luctum, amissoque filio matrem adhuc agere. | |
| Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium mouerat; | 7.1 |
| fuerat Paetus in partibus, et occiso Scriboniano Romam | |
| trahebatur. Erat ascensurus nauem; Arria milites orabat, ut | 8.1 |
| simul imponeretur. 'Nempe enim' inquit 'daturi estis con- | |
| sulari uiro seruolos aliquos, quorum e manu cibum capiat, a | |
| quibus uestiatur, a quibus calcietur; omnia sola praestabo.' | |
| Non impetrauit: conduxit piscatoriam nauculam, ingensque | 9.1 |
| nauigium minimo secuta est. Eadem apud Claudium uxori | |
| Scriboniani, cum illa profiteretur indicium, 'Ego' inquit 'te | |
| audiam, cuius in gremio Scribonianus occisus est, et uiuis?' | |
| Ex quo manifestum est ei consilium pulcherrimae mortis | 5 |
| non subitum fuisse. Quin etiam, cum Thrasea gener eius | 10.1 |
| deprecaretur, ne mori pergeret, interque alia dixisset: 'Vis | |
| ergo filiam tuam, si mihi pereundum fuerit, mori mecum?', | |
| respondit: 'Si tam diu tantaque concordia uixerit tecum | |
| quam ego cum Paeto, uolo.' Auxerat hoc responso curam | 11.1 |
| suorum; attentius custodiebatur; sensit et 'Nihil agitis' in- | |
| quit; 'potestis enim efficere ut male moriar, ut non moriar | |
| non potestis.' Dum haec dicit, exsiluit cathedra aduersoque | 12.1 |
| parieti caput ingenti impetu impegit et corruit. Focilata | |
| 'Dixeram' inquit 'uobis inuenturam me quamlibet duram ad | |
| mortem uiam, si uos facilem negassetis.' Videnturne haec tibi | 13.1 |
| maiora illo 'Paete, non dolet', ad quod per haec peruentum | |
| est? cum interim illud quidem ingens fama, haec nulla cir- | |
| cumfert. Vnde colligitur, quod initio dixi, alia esse clariora | |
| alia maiora. Vale. | 5 |