| C. PLINIVS SILIO PROCVLO SVO S. | |
| Petis ut libellos tuos in secessu legam examinem, an edi- | 3.15.1.1 |
| tione sint digni; adhibes preces, adlegas exemplum: rogas | |
| enim, ut aliquid subsiciui temporis studiis meis subtraham, | |
| impertiam tuis, adicis M. Tullium mira benignitate po- | |
| etarum ingenia fouisse. Sed ego nec rogandus sum nec hor- | 2.1 |
| tandus; nam et poeticen ipsam religiosissime ueneror et te | |
| ualdissime diligo. Faciam ergo quod desideras tam dili- | |
| genter quam libenter. Videor autem iam nunc posse re- | 3.1 |
| scribere esse opus pulchrum nec supprimendum, quantum | |
| aestimare licuit ex iis quae me praesente recitasti, si modo | |
| mihi non imposuit recitatio tua; legis enim suauissime et | |
| peritissime. Confido tamen me non sic auribus duci, ut omnes | 4.1 |
| aculei iudicii mei illarum delenimentis refringantur: hebe- | |
| tentur fortasse et paulum retundantur, euelli quidem ex- | |
| torquerique non possunt. Igitur non temere iam nunc de | 5.1 |
| uniuersitate pronuntio, de partibus experiar legendo. Vale. |