C. PLINIVS ACILIO SVO S.
  Rem atrocem nec tantum epistula dignam Larcius Macedo 3.14.1.1
uir praetorius a seruis suis passus est, superbus alioqui domi-
nus et saeuus, et qui seruisse patrem suum parum, immo
nimium meminisset. Lauabatur in uilla Formiana. Repente 2.1
eum serui circumsistunt. Alius fauces inuadit, alius os uer-
berat, alius pectus et uentrem, atque etiam (foedum dictu)
uerenda contundit; et cum exanimem putarent, abiciunt in
feruens pauimentum, ut experirentur an uiueret. Ille siue 5
quia non sentiebat, siue quia se non sentire simulabat, im-
mobilis et extentus fidem peractae mortis impleuit. Tum 3.1
demum quasi aestu solutus effertur; excipiunt serui fideliores,
concubinae cum ululatu et clamore concurrunt. Ita et uoci-
bus excitatus et recreatus loci frigore sublatis oculis agitatoque
corpore uiuere se (et iam tutum erat) confitetur. Diffugiunt 4.1
serui; quorum magna pars comprehensa est, ceteri requi-
runtur. Ipse paucis diebus aegre focilatus non sine ultionis
solacio decessit ita uiuus uindicatus, ut occisi solent. Vides 5.1
quot periculis quot contumeliis quot ludibriis simus obnoxii;
nec est quod quisquam possit esse securus, quia sit remissus
et mitis; non enim iudicio domini sed scelere perimuntur.
  Verum haec hactenus. Quid praeterea noui? Quid? Nihil, 6.1
alioqui subiungerem; nam et charta adhuc superest, et dies
feriatus patitur plura contexi. Addam quod opportune de
eodem Macedone succurrit. Cum in publico Romae lauaretur,
notabilis atque etiam, ut exitus docuit, ominosa res accidit. 5
Eques Romanus a seruo eius, ut transitum daret, manu 7.1
leuiter admonitus conuertit se nec seruum, a quo erat
tactus, sed ipsum Macedonem tam grauiter palma per-
cussit ut paene concideret. Ita balineum illi quasi per 8.1
gradus quosdam primum contumeliae locus, deinde exitii
fuit. Vale.