| C. PLINIVS VOCONIO ROMANO SVO S. | |
| Librum, quo nuper optimo principi consul gratias egi, | 3.13.1.1 |
| misi exigenti tibi, missurus etsi non exegisses. In hoc con- | 2.1 |
| sideres uelim ut pulchritudinem materiae ita difficultatem. | |
| In ceteris enim lectorem nouitas ipsa intentum habet, in hac | |
| nota uulgata dicta sunt omnia; quo fit ut quasi otiosus | |
| securusque lector tantum elocutioni uacet, in qua satisfacere | 5 |
| difficilius est cum sola aestimatur. Atque utinam ordo saltem | 3.1 |
| et transitus et figurae simul spectarentur! Nam inuenire | |
| praeclare, enuntiare magnifice interdum etiam barbari so- | |
| lent, disponere apte, figurare uarie nisi eruditis negatum est. | |
| Nec uero adfectanda sunt semper elata et excelsa. Nam ut | 4.1 |
| in pictura lumen non alia res magis quam umbra commendat, | |
| ita orationem tam summittere quam attollere decet. Sed | 5.1 |
| quid ego haec doctissimo uiro? Quin potius illud: adnota, | |
| quae putaueris corrigenda. Ita enim magis credam cetera | |
| tibi placere, si quaedam displicuisse cognouero. Vale. |