| C. PLINIVS CATILIO SEVERO SVO S. | |
| Veniam ad cenam, sed iam nunc paciscor, sit expedita sit | 3.12.1.1 |
| parca, Socraticis tantum sermonibus abundet, in his quoque | |
| teneat modum. Erunt officia antelucana, in quae incidere | 2.1 |
| impune ne Catoni quidem licuit, quem tamen C. Caesar ita | |
| reprehendit ut laudet. Describit enim eos, quibus obuius | 3.1 |
| fuerit, cum caput ebrii retexissent, erubuisse; deinde adicit: | |
| 'Putares non ab illis Catonem, sed illos a Catone deprehensos.' | |
| Potuitne plus auctoritatis tribui Catoni, quam si ebrius quo- | |
| que tam uenerabilis erat? Nostrae tamen cenae, ut adparatus | 4.1 |
| et impendii, sic temporis modus constet. Neque enim ii | |
| sumus quos uituperare ne inimici quidem possint, nisi ut | |
| simul laudent. Vale. |