| C. PLINIVS IVLIO GENITORI SVO S. | |
| Est omnino Artemidori nostri tam benigna natura, ut | 3.11.1.1 |
| officia amicorum in maius extollat. Inde etiam meum meri- | |
| tum ut uera ita supra meritum praedicatione circumfert. | |
| Equidem, cum essent philosophi ab urbe summoti, fui apud | 2.1 |
| illum in suburbano, et quo notabilius (hoc est, periculosius) | |
| esset fui praetor. Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore | |
| opus erat, ut aes alienum exsolueret contractum ex pulcher- | |
| rimis causis, mussantibus magnis quibusdam et locupletibus | 5 |
| amicis mutuatus ipse gratuitam dedi. Atque haec feci, cum | 3.1 |
| septem amicis meis aut occisis aut relegatis, occisis Senecione | |
| Rustico Heluidio, relegatis Maurico Gratilla Arria Fannia, | |
| tot circa me iactis fulminibus quasi ambustus mihi quoque | |
| impendere idem exitium certis quibusdam notis augurarer. | 5 |
| Non ideo tamen eximiam gloriam meruisse me, ut ille prae- | 4.1 |
| dicat, credo, sed tantum effugisse flagitium. Nam et C. | 5.1 |
| Musonium socerum eius, quantum licitum est per aetatem, | |
| cum admiratione dilexi et Artemidorum ipsum iam tum, | |
| cum in Syria tribunus militarem, arta familiaritate com- | |
| plexus sum, idque primum non nullius indolis dedi specimen, | 5 |
| quod uirum aut sapientem aut proximum simillimumque | |
| sapienti intellegere sum uisus. Nam ex omnibus, qui nunc se | 6.1 |
| philosophos uocant, uix unum aut alterum inuenies tanta | |
| sinceritate, tanta ueritate. Mitto, qua patientia corporis | |
| hiemes iuxta et aestates ferat, ut nullis laboribus cedat, ut | |
| nihil in cibo in potu uoluptatibus tribuat, ut oculos ani- | 5 |
| mumque contineat. Sunt haec magna, sed in alio; in hoc uero | 7.1 |
| minima, si ceteris uirtutibus comparentur, quibus meruit, | |
| ut a C. Musonio ex omnibus omnium ordinum adsectatoribus | |
| gener adsumeretur. Quae mihi recordanti est quidem iucun- | 8.1 |
| dum, quod me cum apud alios tum apud te tantis laudibus | |
| cumulat; uereor tamen ne modum excedat, quem benignitas | |
| eius (illuc enim unde coepi reuertor) solet non tenere. Nam | 9.1 |
| in hoc uno interdum uir alioqui prudentissimus honesto qui- | |
| dem sed tamen errore uersatur, quod pluris amicos suos | |
| quam sunt arbitratur. Vale. |