| C. PLINIVS VESTRICIO SPVRINNAE SVO ET COTTIAE S. | |
| Composuisse me quaedam de filio uestro non dixi uobis, | 3.10.1.1 |
| cum proxime apud uos fui, primum quia non ideo scripseram | |
| ut dicerem, sed ut meo amori meo dolori satisfacerem; | |
| deinde quia te, Spurinna, cum audisses recitasse me, ut mihi | |
| ipse dixisti, quid recitassem simul audisse credebam. Praeterea | 2.1 |
| ueritus sum ne uos festis diebus confunderem, si in memoriam | |
| grauissimi luctus reduxissem. Nunc quoque paulisper haesi- | |
| taui, id solum, quod recitaui, mitterem exigentibus uobis, | |
| an adicerem quae in aliud uolumen cogito reseruare. Neque | 3.1 |
| enim adfectibus meis uno libello carissimam mihi et sanctis- | |
| simam memoriam prosequi satis est, cuius famae latius con- | |
| suletur, si dispensata et digesta fuerit. Verum haesitanti | 4.1 |
| mihi, omnia quae iam composui uobis exhiberem, an adhuc | |
| aliqua differrem, simplicius et amicius uisum est omnia, | |
| praecipue cum adfirmetis intra uos futura, donec placeat | |
| emittere. Quod superest, rogo ut pari simplicitate, si qua | 5.1 |
| existimabitis addenda commutanda omittenda, indicetis | |
| mihi. Difficile est huc usque intendere animum in dolore; | 6.1 |
| difficile, sed tamen, ut scalptorem, ut pictorem, qui filii | |
| uestri imaginem faceret, admoneretis, quid exprimere quid | |
| emendare deberet, ita me quoque formate regite, qui non | |
| fragilem et caducam, sed immortalem, ut uos putatis, effi- | 5 |
| giem conor efficere: quae hoc diuturnior erit, quo uerior | |
| melior absolutior fuerit. Valete. |