| C. PLINIVS CORNELIO MINICIANO SVO S. | |
| Possum iam perscribere tibi quantum in publica prouinciae | 3.9.1.1 |
| Baeticae causa laboris exhauserim. Nam fuit multiplex, | 2.1 |
| actaque est saepius cum magna uarietate. Vnde uarietas, | |
| unde plures actiones? Caecilius Classicus, homo foedus et | |
| aperte malus, proconsulatum in ea non minus uiolenter quam | |
| sordide gesserat, eodem anno quo in Africa Marius Priscus. | 5 |
| Erat autem Priscus ex Baetica, ex Africa Classicus. Inde | 3.1 |
| dictum Baeticorum, ut plerumque dolor etiam uenustos | |
| facit, non inlepidum ferebatur: 'Dedi malum et accepi.' Sed | 4.1 |
| Marium una ciuitas publice multique priuati reum perege- | |
| runt, in Classicum tota prouincia incubuit. Ille accusationem | 5.1 |
| uel fortuita uel uoluntaria morte praeuertit. Nam fuit mors | |
| eius infamis, ambigua tamen: ut enim credibile uidebatur | |
| uoluisse exire de uita, cum defendi non posset, ita mirum | |
| pudorem damnationis morte fugisse, quem non puduisset | 5 |
| damnanda committere. Nihilo minus Baetica etiam in de- | 6.1 |
| functi accusatione perstabat. Prouisum hoc legibus, inter- | |
| missum tamen et post longam intercapedinem tunc reductum. | |
| Addiderunt Baetici, quod simul socios ministrosque Classici | |
| detulerunt, nominatimque in eos inquisitionem postulaue- | 5 |
| runt. Aderam Baeticis mecumque Lucceius Albinus, uir in | 7.1 |
| dicendo copiosus ornatus; quem ego cum olim mutuo dili- | |
| gerem, ex hac officii societate amare ardentius coepi. Habet | 8.1 |
| quidem gloria, in studiis praesertim, quiddam ἀκοινώνητον; | |
| nobis tamen nullum certamen nulla contentio, cum uterque | |
| pari iugo non pro se sed pro causa niteretur, cuius et magni- | |
| tudo et utilitas uisa est postulare, ne tantum oneris singulis | 5 |
| actionibus subiremus. Verebamur ne nos dies ne uox ne | 9.1 |
| latera deficerent, si tot crimina tot reos uno uelut fasce | |
| complecteremur; deinde ne iudicum intentio multis nomini- | |
| bus multisque causis non lassaretur modo uerum etiam con- | |
| funderetur; mox ne gratia singulorum collata atque permixta | 5 |
| pro singulis quoque uires omnium acciperet; postremo ne | |
| potentissimi uilissimo quoque quasi piaculari dato alienis | |
| poenis elaberentur. Etenim tum maxime fauor et ambitio | 10.1 |
| dominatur, cum sub aliqua specie seueritatis delitescere | |
| potest. Erat in consilio Sertorianum illud exemplum, qui | 11.1 |
| robustissimum et infirmissimum militem iussit caudam equi | |
| —reliqua nosti. Nam nos quoque tam numerosum agmen | |
| reorum ita demum uidebamus posse superari, si per singulos | |
| carperetur. | 5 |
| Placuit in primis ipsum Classicum ostendere nocentem: | 12.1 |
| hic aptissimus ad socios eius et ministros transitus erat, quia | |
| socii ministrique probari nisi illo nocente non poterant. Ex | |
| quibus duos statim Classico iunximus, Baebium Probum | |
| et Fabium Hispanum, utrumque gratia, Hispanum etiam | 5 |
| facundia ualidum. Et circa Classicum quidem breuis et ex- | |
| peditus labor. Sua manu reliquerat scriptum, quid ex quaque | 13.1 |
| re, quid ex quaque causa accepisset; miserat etiam epistulas | |
| Romam ad amiculam quandam, iactantes et gloriosas, his | |
| quidem uerbis: 'Io io, liber ad te uenio; iam sestertium | |
| quadragiens redegi parte uendita Baeticorum.' Circa Hi- | 14.1 |
| spanum et Probum multum sudoris. Horum ante quam | |
| crimina ingrederer, necessarium credidi elaborare, ut con- | |
| staret ministerium crimen esse: quod nisi fecissem, frustra | |
| ministros probassem. Neque enim ita defendebantur, ut | 15.1 |
| negarent, sed ut necessitati ueniam precarentur; esse enim | |
| se prouinciales et ad omne proconsulum imperium metu cogi. | |
| Solet dicere Claudius Restitutus, qui mihi respondit, uir | 16.1 |
| exercitatus et uigilans et quamlibet subitis paratus, numquam | |
| sibi tantum caliginis tantum perturbationis offusum, quam | |
| cum praerepta et extorta defensioni suae cerneret, in quibus | |
| omnem fiduciam reponebat. Consilii nostri exitus fuit: bona | 17.1 |
| Classici, quae habuisset ante prouinciam, placuit senatui a | |
| reliquis separari, illa filiae haec spoliatis relinqui. Additum | |
| est, ut pecuniae quas creditoribus soluerat reuocarentur. | |
| Hispanus et Probus in quinquennium relegati; adeo graue | 5 |
| uisum est, quod initio dubitabatur an omnino crimen esset. | |
| Post paucos dies Claudium Fuscum, Classici generum, et | 18.1 |
| Stilonium Priscum, qui tribunus cohortis sub Classico fuerat, | |
| accusauimus dispari euentu: Prisco in biennium Italia inter- | |
| dictum, absolutus est Fuscus. | |
| Actione tertia commodissimum putauimus plures congre- | 19.1 |
| gare, ne si longius esset extracta cognitio, satietate et taedio | |
| quodam iustitia cognoscentium seueritasque languesceret; et | |
| alioqui supererant minores rei data opera hunc in locum reser- | |
| uati, excepta tamen Classici uxore, quae sicut implicita su- | 5 |
| spicionibus ita non satis conuinci probationibus uisa est; nam | 20.1 |
| Classici filia, quae et ipsa inter reos erat, ne suspicionibus | |
| quidem haerebat. Itaque, cum ad nomen eius in extrema | |
| actione uenissem (neque enim ut initio sic etiam in fine ueren- | |
| dum erat, ne per hoc totius accusationis auctoritas minuere- | 5 |
| tur), honestissimum credidi non premere immerentem, idque | |
| ipsum dixi et libere et uarie. Nam modo legatos interrogabam, | 21.1 |
| docuissentne me aliquid quod re probari posse confiderent; | |
| modo consilium a senatu petebam, putaretne debere me, si | |
| quam haberem in dicendo facultatem, in iugulum innocentis | |
| quasi telum aliquod intendere; postremo totum locum hoc | 5 |
| fine conclusi: 'Dicet aliquis: Iudicas ergo? Ego uero non | |
| iudico, memini tamen me aduocatum ex iudicibus datum.' | |
| Hic numerosissimae causae terminus fuit quibusdam | 22.1 |
| absolutis, pluribus damnatis atque etiam relegatis, aliis in | |
| tempus aliis in perpetuum. Eodem senatus consulto industria | 23.1 |
| fides constantia nostra plenissimo testimonio comprobata | |
| est, dignum solumque par pretium tanti laboris. Concipere | 24.1 |
| animo potes quam simus fatigati, quibus totiens agendum | |
| totiens altercandum, tam multi testes interrogandi suble- | |
| uandi refutandi. Iam illa quam ardua quam molesta, tot reo- | 25.1 |
| rum amicis secreto rogantibus negare, aduersantibus palam | |
| obsistere! Referam unum aliquid ex iis quae dixi. Cum mihi | |
| quidam e iudicibus ipsis pro reo gratiosissimo reclamarent, | |
| 'Non minus' inquam 'hic innocens erit, si ego omnia dixero.' | 5 |
| Coniectabis ex hoc quantas contentiones, quantas etiam | 26.1 |
| offensas subierimus dumtaxat ad breue tempus; nam fides in | |
| praesentia eos quibus resistit offendit, deinde ab illis ipsis | |
| suspicitur laudaturque. Non potui magis te in rem praesen- | |
| tem perducere. Dices: 'Non fuit tanti; quid enim mihi cum | 27.1 |
| tam longa epistula?' Nolito ergo identidem quaerere, quid | |
| Romae geratur. Et tamen memento non esse epistulam | |
| longam, quae tot dies tot cognitiones tot denique reos | |
| causasque complexa sit. Quae omnia uideor mihi non minus | 28.1 |
| breuiter quam diligenter persecutus. | |
| Temere dixi 'diligenter': succurrit quod praeterieram et | |
| quidem sero, sed quamquam praepostere reddetur. Facit | |
| hoc Homerus multique illius exemplo; est alioqui per- | 5 |
| decorum, a me tamen non ideo fiet. E testibus quidam, siue | 29.1 |
| iratus quod euocatus esset inuitus, siue subornatus ab aliquo | |
| reorum, ut accusationem exarmaret, Norbanum Licinianum, | |
| legatum et inquisitorem, reum postulauit, tamquam in | |
| causa Castae (uxor haec Classici) praeuaricaretur. Est lege | 30.1 |
| cautum ut reus ante peragatur, tunc de praeuaricatore quae- | |
| ratur, uidelicet quia optime ex accusatione ipsa accusatoris | |
| fides aestimatur. Norbano tamen non ordo legis, non legati | 31.1 |
| nomen, non inquisitionis officium praesidio fuit; tanta con- | |
| flagrauit inuidia homo alioqui flagitiosus et Domitiani tem- | |
| poribus usus ut multi, electusque tunc a prouincia ad | |
| inquirendum non tamquam bonus et fidelis, sed tamquam | 5 |
| Classici inimicus (erat ab illo relegatus). Dari sibi diem, edi | 32.1 |
| crimina postulabat; neutrum impetrauit, coactus est statim | |
| respondere. Respondit, malum prauumque ingenium ho- | |
| minis facit ut dubitem, confidenter an constanter, certe | |
| paratissime. Obiecta sunt multa, quae magis quam prae- | 33.1 |
| uaricatio nocuerunt; quin etiam duo consulares, Pomponius | |
| Rufus et Libo Frugi, laeserunt eum testimonio, tamquam | |
| apud iudicem sub Domitiano Salui Liberalis accusatoribus | |
| adfuisset. Damnatus et in insulam relegatus est. Itaque cum | 34.1 |
| Castam accusarem nihil magis pressi, quam quod accusator | |
| eius praeuaricationis crimine corruisset; pressi tamen frustra; | |
| accidit enim res contraria et noua, ut accusatore prae- | |
| uaricationis damnato rea absolueretur. Quaeris, quid nos, | 35.1 |
| dum haec aguntur? Indicauimus senatui ex Norbano didi- | |
| cisse nos publicam causam, rursusque debere ex integro di- | |
| scere, si ille praeuaricator probaretur, atque ita, dum ille | |
| peragitur reus, sedimus. Postea Norbanus omnibus diebus | 5 |
| cognitionis interfuit eandemque usque ad extremum uel | |
| constantiam uel audaciam pertulit. | |
| Interrogo ipse me, an aliquid omiserim rursus, et rursus | 36.1 |
| paene omisi. Summo die Saluius Liberalis reliquos legatos | |
| grauiter increpuit, tamquam non omnes quos mandasset | |
| prouincia reos peregissent, atque, ut est uehemens et disertus, | |
| in discrimen adduxit. Protexi uiros optimos eosdemque | 5 |
| gratissimos: mihi certe debere se praedicant, quod illum | |
| turbinem euaserint. Hic erit epistulae finis, re uera finis; | 37.1 |
| litteram non addam, etiamsi adhuc aliquid praeterisse me | |
| sensero. Vale. |