| C. PLINIVS SVETONIO TRANQVILLO SVO S. | |
| Facis pro cetera reuerentia quam mihi praestas, quod tam | 3.8.1.1 |
| sollicite petis ut tribunatum, quem a Neratio Marcello | |
| clarissimo uiro impetraui tibi, in Caesennium Siluanum pro- | |
| pinquum tuum transferam. Mihi autem sicut iucundissimum | 2.1 |
| ipsum te tribunum, ita non minus gratum alium per te uidere. | |
| Neque enim esse congruens arbitror, quem augere honori- | |
| bus cupias, huic pietatis titulis inuidere, qui sunt omnibus | |
| honoribus pulchriores. Video etiam, cum sit egregium et | 3.1 |
| mereri beneficia et dare, utramque te laudem simul adsecu- | |
| turum, si quod ipse meruisti alii tribuas. Praeterea intellego | |
| mihi quoque gloriae fore, si ex hoc tuo facto non fuerit | |
| ignotum amicos meos non gerere tantum tribunatus posse | 5 |
| uerum etiam dare. Quare ego uero honestissimae uoluntati | 4.1 |
| tuae pareo. Neque enim adhuc nomen in numeros relatum | |
| est, ideoque liberum est nobis Siluanum in locum tuum sub- | |
| dere; cui cupio tam gratum esse munus tuum, quam tibi | |
| meum est. Vale. | 5 |