| C. PLINIVS CANINIO RVFO SVO S. | |
| Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo | 3.7.1.1 |
| inedia finisse uitam. Causa mortis ualetudo. Erat illi natus | 2.1 |
| insanabilis clauus, cuius taedio ad mortem inreuocabili con- | |
| stantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, | |
| nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem | |
| melioremque florentem atque etiam consularem reliquit. | 5 |
| Laeserat famam suam sub Nerone (credebatur sponte ac- | 3.1 |
| cusasse), sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter ges- | |
| serat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportauerat, maculam | |
| ueteris industriae laudabili otio abluerat. Fuit inter principes | 4.1 |
| ciuitatis sine potentia, sine inuidia: salutabatur colebatur, | |
| multumque in lectulo iacens cubiculo semper, non ex fortuna | |
| frequenti, doctissimis sermonibus dies transigebat, cum a | |
| scribendo uacaret. Scribebat carmina maiore cura quam | 5.1 |
| ingenio, non numquam iudicia hominum recitationibus ex- | |
| periebatur. Nouissime ita suadentibus annis ab urbe secessit, | 6.1 |
| seque in Campania tenuit, ac ne aduentu quidem noui prin- | |
| cipis inde commotus est: magna Caesaris laus sub quo hoc | 7.1 |
| liberum fuit, magna illius qui hac libertate ausus est uti. | |
| Erat φιλόκαλος usque ad emacitatis reprehensionem. Plures | 8.1 |
| isdem in locis uillas possidebat, adamatisque nouis priores | |
| neglegebat. Multum ubique librorum, multum statuarum, | |
| multum imaginum, quas non habebat modo, uerum etiam | |
| uenerabatur, Vergili ante omnes, cuius natalem religiosius | 5 |
| quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum | |
| eius adire ut templum solebat. In hac tranquillitate annum | 9.1 |
| quintum et septuagensimum excessit, delicato magis corpore | |
| quam infirmo; utque nouissimus a Nerone factus est consul, | |
| ita postremus ex omnibus, quos Nero consules fecerat, | |
| decessit. | 5 |
| Illud etiam notabile: ultimus ex Neronianis consularibus | 10.1 |
| obiit, quo consule Nero periit. Quod me recordantem | |
| fragilitatis humanae miseratio subit. Quid enim tam circum- | 11.1 |
| cisum tam breue quam hominis uita longissima? An non | |
| uidetur tibi Nero modo modo fuisse? cum interim ex iis, qui | |
| sub illo gesserant consulatum, nemo iam superest. Quam- | 12.1 |
| quam quid hoc miror? Nuper L. Piso, pater Pisonis illius, qui | |
| a Valerio Festo per summum facinus in Africa occisus est, | |
| dicere solebat neminem se uidere in senatu, quem consul ipse | |
| sententiam rogauisset. Tam angustis terminis tantae mul- | 13.1 |
| titudinis uiuacitas ipsa concluditur, ut mihi non uenia solum | |
| dignae, uerum etiam laude uideantur illae regiae lacrimae; | |
| nam ferunt Xersen, cum immensum exercitum oculis obisset, | |
| inlacrimasse, quod tot milibus tam breuis immineret occasus. | 5 |
| Sed tanto magis hoc, quidquid est temporis futilis et caduci, si | 14.1 |
| non datur factis (nam horum materia in aliena manu), | |
| certe studiis proferamus, et quatenus nobis denegatur diu | |
| uiuere, relinquamus aliquid, quo nos uixisse testemur. Scio | 15.1 |
| te stimulis non egere: me tamen tui caritas euocat, ut curren- | |
| tem quoque instigem, sicut tu soles me. Ἀγαθὴ δ’ ἔρις cum | |
| inuicem se mutuis exhortationibus amici ad amorem im- | |
| mortalitatis exacuunt. Vale. | 5 |