| C. PLINIVS ANNIO SEVERO SVO S. | |
| Ex hereditate quae mihi obuenit, emi proxime Corinthium | 3.6.1.1 |
| signum, modicum quidem sed festiuum et expressum, quan- | |
| tum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam | |
| exiguum sapio: hoc tamen signum ego quoque intellego. Est | 2.1 |
| enim nudum, nec aut uitia si qua sunt celat, aut laudes parum | |
| ostentat. Effingit senem stantem; ossa musculi nerui, uenae | |
| rugae etiam ut spirantis adparent; rari et cedentes capilli, | |
| lata frons, contracta facies, exile collum; pendent lacerti, | 5 |
| papillae iacent, uenter recessit; a tergo quoque eadem aetas | 3.1 |
| ut a tergo. Aes ipsum, quantum uerus color indicat, uetus et | |
| antiquum; talia denique omnia, ut possint artificum oculos | |
| tenere, delectare imperitorum. Quod me quamquam tirun- | 4.1 |
| culum sollicitauit ad emendum. Emi autem non ut haberem | |
| domi (neque enim ullum adhuc Corinthium domi habeo), | |
| uerum ut in patria nostra celebri loco ponerem, ac potissi- | |
| mum in Iouis templo; uidetur enim dignum templo dignum | 5.1 |
| deo donum. Tu ergo, ut soles omnia quae a me tibi iniungun- | |
| tur, suscipe hanc curam, et iam nunc iube basim fieri, ex quo | |
| uoles marmore, quae nomen meum honoresque capiat, si hos | |
| quoque putabis addendos. Ego signum ipsum, ut primum | 6.1 |
| inuenero aliquem qui non grauetur, mittam tibi uel ipse | |
| (quod mauis) adferam mecum. Destino enim, si tamen officii | |
| ratio permiserit, excurrere isto. Gaudes quod me uenturum | 7.1 |
| esse polliceor, sed contrahes frontem, cum adiecero 'ad pau- | |
| cos dies': neque enim diutius abesse me eadem haec quae | |
| nondum exire patiuntur. Vale. |