| C. PLINIVS BAEBIO MACRO SVO S. | |
| Pergratum est mihi quod tam diligenter libros auunculi | 3.5.1.1 |
| mei lectitas, ut habere omnes uelis quaerasque qui sint omnes. | |
| Fungar indicis partibus, atque etiam quo sint ordine scripti | 2.1 |
| notum tibi faciam; est enim haec quoque studiosis non | |
| iniucunda cognitio. 'De iaculatione equestri unus'; hunc | 3.1 |
| cum praefectus alae militaret, pari ingenio curaque compo- | |
| suit. 'De uita Pomponi Secundi duo'; a quo singulariter | |
| amatus hoc memoriae amici quasi debitum munus exsoluit. | |
| 'Bellorum Germaniae uiginti'; quibus omnia quae cum Ger- | 4.1 |
| manis gessimus bella collegit. Incohauit cum in Germania | |
| militaret, somnio monitus: adstitit ei quiescenti Drusi | |
| Neronis effigies, qui Germaniae latissime uictor ibi periit, | |
| commendabat memoriam suam orabatque ut se ab iniuria | 5 |
| obliuionis adsereret. 'Studiosi tres', in sex uolumina propter | 5.1 |
| amplitudinem diuisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit | |
| et perficit. 'Dubii sermonis octo': scripsit sub Nerone | |
| nouissimis annis, cum omne studiorum genus paulo liberius | |
| et erectius periculosum seruitus fecisset. 'A fine Aufidi Bassi | 6.1 |
| triginta unus.' 'Naturae historiarum triginta septem', opus | |
| diffusum eruditum, nec minus uarium quam ipsa natura. | |
| Miraris quod tot uolumina multaque in his tam scrupulosa | 7.1 |
| homo occupatus absoluerit? Magis miraberis si scieris illum | |
| aliquamdiu causas actitasse, decessisse anno sexto et quinqua- | |
| gensimo, medium tempus distentum impeditumque qua | |
| officiis maximis qua amicitia principum egisse. Sed erat acre | 8.1 |
| ingenium, incredibile studium, summa uigilantia. Lucubrare | |
| Vulcanalibus incipiebat non auspicandi causa sed studendi | |
| statim a nocte multa, hieme uero ab hora septima uel cum | |
| tardissime octaua, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, | 5 |
| non numquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis. | |
| Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem (nam ille | 9.1 |
| quoque noctibus utebatur), inde ad delegatum sibi officium. | |
| Reuersus domum quod reliquum temporis studiis reddebat. | |
| Post cibum saepe (quem interdiu leuem et facilem ueterum | 10.1 |
| more sumebat) aestate si quid otii iacebat in sole, liber lege- | |
| batur, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit quod non | |
| excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam | |
| malum ut non aliqua parte prodesset. Post solem plerumque | 11.1 |
| frigida lauabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum; | |
| mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Super hanc | |
| liber legebatur adnotabatur, et quidem cursim. Memini | 12.1 |
| quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pro- | |
| nuntiasset, reuocasse et repeti coegisse; huic auunculum | |
| meum dixisse: 'Intellexeras nempe?' Cum ille adnuisset, 'Cur | |
| ergo reuocabas? decem amplius uersus hac tua interpellatione | 5 |
| perdidimus.' Tanta erat parsimonia temporis. Surgebat | 13.1 |
| aestate a cena luce, hieme intra primam noctis et tamquam | |
| aliqua lege cogente. | |
| Haec inter medios labores urbisque fremitum. In secessu | 14.1 |
| solum balinei tempus studiis eximebatur (cum dico balinei, | |
| de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, | |
| audiebat aliquid aut dictabat). In itinere quasi solutus ceteris | 15.1 |
| curis, huic uni uacabat: ad latus notarius cum libro et pugil- | |
| laribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli | |
| quidem asperitas ullum studii tempus eriperet; qua ex causa | |
| Romae quoque sella uehebatur. Repeto me correptum ab eo, | 16.1 |
| cur ambularem: 'poteras' inquit 'has horas non perdere'; | |
| nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non | |
| impenderetur. Hac intentione tot ista uolumina peregit | 17.1 |
| electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, | |
| opisthographos quidem et minutissimis scriptos; qua ratione | |
| multiplicatur hic numerus. Referebat ipse potuisse se, cum | |
| procuraret in Hispania, uendere hos commentarios Larcio | 5 |
| Licino quadringentis milibus nummum; et tunc aliquanto | |
| pauciores erant. Nonne uidetur tibi recordanti, quantum | 18.1 |
| legerit quantum scripserit, nec in officiis ullis nec in amicitia | |
| principis fuisse; rursus cum audis quid studiis laboris im- | |
| penderit, nec scripsisse satis nec legisse? Quid est enim quod | |
| non aut illae occupationes impedire aut haec instantia non | 5 |
| possit efficere? Itaque soleo ridere cum me quidam studiosum | 19.1 |
| uocant, qui si comparer illi sum desidiosissimus. Ego autem | |
| tantum, quem partim publica partim amicorum officia di- | |
| stringunt? quis ex istis, qui tota uita litteris adsident, collatus | |
| illi non quasi somno et inertiae deditus erubescat? | 5 |
| Extendi epistulam cum hoc solum quod requirebas scribere | 20.1 |
| destinassem, quos libros reliquisset; confido tamen haec | |
| quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quae | |
| te non tantum ad legendos eos uerum etiam ad simile aliquid | |
| elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare. Vale. | 5 |