C. PLINIVS CAECILIO MACRINO SVO S.
  Quamuis et amici quos praesentes habebam, et sermones 3.4.1.1
hominum factum meum comprobasse uideantur, magni
tamen aestimo scire quid sentias tu. Nam cuius integra re 2.1
consilium exquirere optassem, huius etiam peracta iudicium
nosse mire concupisco. Cum publicum opus mea pecunia
incohaturus in Tuscos excucurrissem, accepto ut praefectus
aerari commeatu, legati prouinciae Baeticae, questuri de 5
proconsulatu Caecili Classici, aduocatum me a senatu petiue-
runt. Collegae optimi meique amantissimi, de communis 3.1
officii necessitatibus praelocuti, excusare me et eximere
temptarunt. Factum est senatus consultum perquam honori-
ficum, ut darer prouincialibus patronus si ab ipso me impe-
trassent. Legati rursus inducti iterum me iam praesentem 4.1
aduocatum postulauerunt, implorantes fidem meam quam
essent contra Massam Baebium experti, adlegantes patrocini
foedus. Secuta est senatus clarissima adsensio, quae solet
decreta praecurrere. Tum ego 'Desino' inquam, 'patres con- 5
scripti, putare me iustas excusationis causas attulisse.' Placuit
et modestia sermonis et ratio. Compulit autem me ad hoc 5.1
consilium non solum consensus senatus, quamquam hic
maxime, uerum et alii quidam minores, sed tamen numeri.
Veniebat in mentem priores nostros etiam singulorum hospi-
tum iniurias uoluntariis accusationibus exsecutos, quo defor- 5
mius arbitrabar publici hospitii iura neglegere. Praeterea 6.1
cum recordarer, quanta pro isdem Baeticis superiore aduoca-
tione etiam pericula subissem, conseruandum ueteris officii
meritum nouo uidebatur. Est enim ita comparatum ut
antiquiora beneficia subuertas, nisi illa posterioribus cumules. 5
Nam quamlibet saepe obligati, si quid unum neges, hoc
solum meminerunt quod negatum est. Ducebar etiam quod 7.1
decesserat Classicus, amotumque erat quod in eiusmodi causis
solet esse tristissimum, periculum senatoris. Videbam ergo
aduocationi meae non minorem gratiam quam si uiueret ille
propositam, inuidiam nullam. In summa computabam, si 8.1
munere hoc iam tertio fungerer, faciliorem mihi excusationem
fore, si quis incidisset, quem non deberem accusare. Nam cum
est omnium officiorum finis aliquis, tum optime libertati
uenia obsequio praeparatur. Audisti consilii mei motus: 9.1
superest alterutra ex parte iudicium tuum, in quo mihi
aeque iucunda erit simplicitas dissentientis quam comproban-
tis auctoritas. Vale.