| C. PLINIVS CORELLIAE HISPVLLAE SVAE S. | |
| Cum patrem tuum grauissimum et sanctissimum uirum | 3.3.1.1 |
| suspexerim magis an amauerim dubitem, teque et in memo- | |
| riam eius et in honorem tuum unice diligam, cupiam necesse | |
| est atque etiam quantum in me fuerit enitar, ut filius tuus | |
| auo similis exsistat; equidem malo materno, quamquam illi | 5 |
| paternus etiam clarus spectatusque contigerit, pater quoque | |
| et patruus inlustri laude conspicui. Quibus omnibus ita de- | 2.1 |
| mum similis adolescet, si imbutus honestis artibus fuerit, | |
| quas plurimum refert a quo potissimum accipiat. Adhuc | 3.1 |
| illum pueritiae ratio intra contubernium tuum tenuit, prae- | |
| ceptores domi habuit, ubi est erroribus modica uel etiam | |
| nulla materia. Iam studia eius extra limen proferenda sunt, | |
| iam circumspiciendus rhetor Latinus, cuius scholae seueritas | 5 |
| pudor in primis castitas constet. Adest enim adulescenti | 4.1 |
| nostro cum ceteris naturae fortunaeque dotibus eximia cor- | |
| poris pulchritudo, cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor | |
| modo sed custos etiam rectorque quaerendus est. Videor ergo | 5.1 |
| demonstrare tibi posse Iulium Genitorem. Amatur a me; | |
| iudicio tamen meo non obstat caritas hominis, quae ex | |
| iudicio nata est. Vir est emendatus et grauis, paulo etiam | |
| horridior et durior, ut in hac licentia temporum. Quantum | 6.1 |
| eloquentia ualeat, pluribus credere potes, nam dicendi facul- | |
| tas aperta et exposita statim cernitur; uita hominum altos | |
| recessus magnasque latebras habet, cuius pro Genitore me | |
| sponsorem accipe. Nihil ex hoc uiro filius tuus audiet nisi | 5 |
| profuturum, nihil discet quod nescisse rectius fuerit, nec | |
| minus saepe ab illo quam a te meque admonebitur, quibus | |
| imaginibus oneretur, quae nomina et quanta sustineat. | |
| Proinde fauentibus dis trade eum praeceptori, a quo mores | 7.1 |
| primum mox eloquentiam discat, quae male sine moribus | |
| discitur. Vale. |