| C. PLINIVS VIBIO MAXIMO SVO S. | |
| Quod ipse amicis tuis obtulissem, si mihi eadem materia | 3.2.1.1 |
| suppeteret, id nunc iure uideor a te meis petiturus. Arrianus | 2.1 |
| Maturus Altinatium est princeps; cum dico princeps, non de | |
| facultatibus loquor, quae illi large supersunt, sed de castitate | |
| iustitia, grauitate prudentia. Huius ego consilio in negotiis, | 3.1 |
| iudicio in studiis utor; nam plurimum fide, plurimum ueri- | |
| tate, plurimum intellegentia praestat. Amat me (nihil pos- | 4.1 |
| sum ardentius dicere) ut tu. Caret ambitu; ideo se in equestri | |
| gradu tenuit, cum facile possit ascendere altissimum. Mihi | |
| tamen ornandus excolendusque est. Itaque magni aestimo | 5.1 |
| dignitati eius aliquid adstruere inopinantis nescientis, immo | |
| etiam fortasse nolentis; adstruere autem quod sit splendidum | |
| nec molestum. Cuius generis quae prima occasio tibi, conferas | 6.1 |
| in eum rogo; habebis me, habebis ipsum gratissimum debito- | |
| rem. Quamuis enim ista non adpetat, tam grate tamen | |
| excipit, quam si concupiscat. Vale. |