| LIBER TERTIVS | |
| C. PLINIVS CALVISIO RVFO SVO S. | |
| Nescio an ullum iucundius tempus exegerim, quam quo | 3.1.1.1 |
| nuper apud Spurinnam fui, adeo quidem ut neminem magis | |
| in senectute, si modo senescere datum est, aemulari uelim; | |
| nihil est enim illo uitae genere distinctius. Me autem ut | 2.1 |
| certus siderum cursus ita uita hominum disposita delectat. | |
| Senum praesertim: nam iuuenes confusa adhuc quaedam et | |
| quasi turbata non indecent, senibus placida omnia et ordinata | |
| conueniunt, quibus industria sera turpis ambitio est. Hanc | 3.1 |
| regulam Spurinna constantissime seruat; quin etiam parua | |
| haec—parua si non cotidie fiant—ordine quodam et uelut | |
| orbe circumagit. Mane lectulo continetur, hora secunda | 4.1 |
| calceos poscit, ambulat milia passuum tria nec minus animum | |
| quam corpus exercet. Si adsunt amici, honestissimi sermones | |
| explicantur; si non, liber legitur, interdum etiam praesenti- | |
| bus amicis, si tamen illi non grauantur. Deinde considit, et | 5.1 |
| liber rursus aut sermo libro potior; mox uehiculum ascendit, | |
| adsumit uxorem singularis exempli uel aliquem amicorum, | |
| ut me proxime. Quam pulchrum illud, quam dulce secretum! | 6.1 |
| quantum ibi antiquitatis! quae facta, quos uiros audias! | |
| quibus praeceptis imbuare! quamuis ille hoc tempera- | |
| mentum modestiae suae indixerit, ne praecipere uideatur. | |
| Peractis septem milibus passuum iterum ambulat mille, | 7.1 |
| iterum residit uel se cubiculo ac stilo reddit. Scribit enim et | |
| quidem utraque lingua lyrica doctissima; mira illis dulcedo, | |
| mira suauitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas | |
| scribentis. Vbi hora balinei nuntiata est (est autem hieme | 8.1 |
| nona, aestate octaua), in sole, si caret uento, ambulat nudus. | |
| Deinde mouetur pila uehementer et diu; nam hoc quoque | |
| exercitationis genere pugnat cum senectute. Lotus accubat | |
| et paulisper cibum differt; interim audit legentem remissius | 5 |
| aliquid et dulcius. Per hoc omne tempus liberum est amicis | |
| uel eadem facere uel alia si malint. Adponitur cena non | 9.1 |
| minus nitida quam frugi, in argento puro et antiquo; sunt in | |
| usu et Corinthia, quibus delectatur nec adficitur. Frequenter | |
| comoedis cena distinguitur, ut uoluptates quoque studiis | |
| condiantur. Sumit aliquid de nocte et aestate; nemini hoc | 5 |
| longum est; tanta comitate conuiuium trahitur. Inde illi post | 10.1 |
| septimum et septuagensimum annum aurium oculorum uigor | |
| integer, inde agile et uiuidum corpus solaque ex senectute | |
| prudentia. Hanc ego uitam uoto et cogitatione praesumo, | 11.1 |
| ingressurus auidissime, ut primum ratio aetatis receptui | |
| canere permiserit. Interim mille laboribus conteror, quorum | |
| mihi et solacium et exemplum est idem Spurinna; nam ille | 12.1 |
| quoque, quoad honestum fuit, obiit officia, gessit magi- | |
| stratus, prouincias rexit, multoque labore hoc otium meruit. | |
| Igitur eundem mihi cursum, eundem terminum statuo, idque | |
| iam nunc apud te subsigno ut, si me longius euehi uideris, in | 5 |
| ius uoces ad hanc epistulam meam et quiescere iubeas, cum | |
| inertiae crimen effugero. Vale. |