| C. PLINIVS VELIO CERIALI SVO S. | |
| Tristem et acerbum casum Heluidiarum sororum! Vtraque | 4.21.1.1 |
| a partu, utraque filiam enixa decessit. Adficior dolore, nec | 2.1 |
| tamen supra modum doleo: ita mihi luctuosum uidetur, quod | |
| puellas honestissimas in flore primo fecunditas abstulit. | |
| Angor infantium sorte, quae sunt parentibus statim et dum | |
| nascuntur orbatae, angor optimorum maritorum, angor | 5 |
| etiam meo nomine. Nam patrem illarum defunctum quoque | 3.1 |
| perseuerantissime diligo, ut actione mea librisque testatum | |
| est; cui nunc unus ex tribus liberis superest, domumque | |
| pluribus adminiculis paulo ante fundatam desolatus fulcit | |
| ac sustinet. Magno tamen fomento dolor meus adquiescet, | 4.1 |
| si hunc saltem fortem et incolumem, paremque illi patri illi | |
| auo fortuna seruauerit. Cuius ego pro salute pro moribus, hoc | |
| sum magis anxius quod unicus factus est. Nosti in amore | 5.1 |
| mollitiam animi mei, nosti metus; quo minus te mirari opor- | |
| tebit, quod plurimum timeam, de quo plurimum spero. Vale. |