| C. PLINIVS SEMPRONIO RVFO SVO S. | |
| Interfui principis optimi cognitioni in consilium ad- | 4.22.1.1 |
| sumptus. Gymnicus agon apud Viennenses ex cuiusdam | |
| testamento celebratur. Hunc Trebonius Rufinus, uir egregius | |
| nobisque amicus, in duumuiratu tollendum abolendumque | |
| curauit. Negabatur ex auctoritate publica fecisse. Egit ipse | 2.1 |
| causam non minus feliciter quam diserte. Commendabat | |
| actionem, quod tamquam homo Romanus et bonus ciuis in | |
| negotio suo mature et grauiter loquebatur. Cum sententiae | 3.1 |
| perrogarentur, dixit Iunius Mauricus, quo uiro nihil firmius | |
| nihil uerius, non esse restituendum Viennensibus agona; | |
| adiecit 'Vellem etiam Romae tolli posset.' Constanter, inquis, | 4.1 |
| et fortiter; quidni? sed hoc a Maurico nouum non est. Idem | |
| apud imperatorem Neruam non minus fortiter. Cenabat | |
| Nerua cum paucis; Veiento proximus atque etiam in sinu | |
| recumbebat: dixi omnia cum hominem nominaui. Incidit | 5.1 |
| sermo de Catullo Messalino, qui luminibus orbatus ingenio | |
| saeuo mala caecitatis addiderat: non uerebatur, non erube- | |
| scebat, non miserebatur; quo saepius a Domitiano non | |
| secus ac tela, quae et ipsa caeca et improuida feruntur, in | 5 |
| optimum quemque contorquebatur. De huius nequitia | 6.1 |
| sanguinariisque sententiis in commune omnes super cenam | |
| loquebantur, cum ipse imperator: 'Quid putamus passurum | |
| fuisse si uiueret?' Et Mauricus: 'Nobiscum cenaret.' | |
| Longius abii, libens tamen. Placuit agona tolli, qui mores | 7.1 |
| Viennensium infecerat, ut noster hic omnium. Nam Vien- | |
| nensium uitia intra ipsos residunt, nostra late uagantur, | |
| utque in corporibus sic in imperio grauissimus est morbus, | |
| qui a capite diffunditur. Vale. | 5 |