| C. PLINIVS FABIO VALENTI SVO S. | |
| Proxime cum apud centumuiros in quadruplici iudicio | 4.24.1.1 |
| dixissem, subiit recordatio egisse me iuuenem aeque in | |
| quadruplici. Processit animus ut solet longius: coepi reputare | 2.1 |
| quos in hoc iudicio, quos in illo socios laboris habuissem. Solus | |
| eram qui in utroque dixissem: tantas conuersiones aut | |
| fragilitas mortalitatis aut fortunae mobilitas facit. Quidam | 3.1 |
| ex iis qui tunc egerant decesserunt, exsulant alii; huic aetas | |
| et ualetudo silentium suasit, hic sponte beatissimo otio | |
| fruitur; alius exercitum regit, illum ciuilibus officiis principis | |
| amicitia exemit. Circa nos ipsos quam multa mutata sunt! | 4.1 |
| Studiis processimus, studiis periclitati sumus, rursusque pro- | |
| cessimus: profuerunt nobis bonorum amicitiae, bonorum ob- | 5.1 |
| fuerunt iterumque prosunt. Si computes annos, exiguum | |
| tempus, si uices rerum, aeuum putes; quod potest esse | 6.1 |
| documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum uideamus | |
| tot uarietates tam uolubili orbe circumagi. Mihi autem | 7.1 |
| familiare est omnes cogitationes meas tecum communicare, | |
| isdemque te uel praeceptis uel exemplis monere, quibus ipse | |
| me moneo; quae ratio huius epistulae fuit. Vale. |