| C. PLINIVS MAESIO MAXIMO SVO S. | |
| Scripseram tibi uerendum esse, ne ex tacitis suffragiis | 4.25.1.1 |
| uitium aliquod exsisteret. Factum est. Proximis comitiis in | |
| quibusdam tabellis multa iocularia atque etiam foeda dictu, | |
| in una uero pro candidatorum nominibus suffragatorum | |
| nomina inuenta sunt. Excanduit senatus magnoque clamore | 2.1 |
| ei qui scripsisset iratum principem est comprecatus. Ille | |
| tamen fefellit et latuit, fortasse etiam inter indignantes fuit. | |
| Quid hunc putamus domi facere, qui in tanta re tam serio | 3.1 |
| tempore tam scurriliter ludat, qui denique omnino in senatu | |
| dicax et urbanus et bellus est? Tantum licentiae prauis | 4.1 |
| ingeniis adicit illa fiducia: 'quis enim sciet?' Poposcit tabellas, | |
| stilum accepit, demisit caput, neminem ueretur, se con- | |
| temnit. Inde ista ludibria scaena et pulpito digna. Quo te | 5.1 |
| uertas? quae remedia conquiras? Vbique uitia remediis | |
| fortiora. Ἀλλὰ ταῦτα τῷ ὑπὲρ ἡμᾶς μελήσει, cui multum cotidie | |
| uigiliarum, multum laboris adicit haec nostra iners et tamen | |
| effrenata petulantia. Vale. | 5 |