PANEGYRICVS PLINI SECVNDI DICTVS
|
|
TRAIANO IMP.
|
|
Bene ac sapienter, patres conscripti, maiores instituerunt
|
1.1
|
ut rerum agendarum ita dicendi initium a precationibus
|
|
capere, quod nihil rite nihil prouidenter homines sine deorum
|
|
immortalium ope consilio honore auspicarentur. Qui mos cui
|
2.1
|
potius quam consuli aut quando magis usurpandus colendus-
|
|
que est, quam cum imperio senatus, auctoritate rei publicae
|
|
ad agendas optimo principi gratias excitamur? Quod enim
|
3.1
|
praestabilius est aut pulchrius munus deorum, quam castus et
|
|
sanctus et dis simillimus princeps? Ac si adhuc dubium fuis-
|
4.1
|
set, forte casuque rectores terris an aliquo numine darentur,
|
|
principem tamen nostrum liqueret diuinitus constitutum.
|
|
Non enim occulta potestate fatorum, sed ab Ioue ipso coram
|
5.1
|
ac palam repertus electus est: quippe inter aras et altaria,
|
|
eodemque loci quem deus ille tam manifestus ac praesens
|
|
quam caelum ac sidera insedit. Quo magis aptum piumque
|
6.1
|
est te, Iuppiter optime, antea conditorem, nunc conserua-
|
|
torem imperii nostri precari, ut mihi digna consule digna
|
|
senatu digna principe contingat oratio, utque omnibus quae
|
|
dicentur a me, libertas fides ueritas constet, tantumque a
|
5
|
specie adulationis absit gratiarum actio mea quantum abest
|
|
a necessitate.
|
|