| Equidem non consuli modo sed omnibus ciuibus eniten- | 2.1.1 |
| dum reor, ne quid de principe nostro ita dicant, ut idem illud | |
| de alio dici potuisse uideatur. Quare abeant ac recedant uoces | 2.1 |
| illae quas metus exprimebat. Nihil quale ante dicamus, nihil | |
| enim quale antea patimur; nec eadem de principe palam quae | |
| prius praedicemus, neque enim eadem secreto quae prius | |
| loquimur. Discernatur orationibus nostris diuersitas tem- | 3.1 |
| porum, et ex ipso genere gratiarum agendarum intellegatur, | |
| cui quando sint actae. Nusquam ut deo, nusquam ut numini | |
| blandiamur: non enim de tyranno sed de ciue, non de domino | |
| sed de parente loquimur. Vnum ille se ex nobis—et hoc magis | 4.1 |
| excellit atque eminet, quod unum ex nobis putat, nec minus | |
| hominem se quam hominibus praeesse meminit. Intellegamus | 5.1 |
| ergo bona nostra dignosque nos illis usu probemus, atque | |
| identidem cogitemus, quam sit indignum, si maius principibus | |
| praestemus obsequium, qui seruitute ciuium quam qui liber- | |
| tate laetantur. Et populus quidem Romanus dilectum prin- | 6.1 |
| cipum seruat, quantoque paulo ante concentu formosum | |
| alium, hunc fortissimum personat, quibusque aliquando | |
| clamoribus gestum alterius et uocem, huius pietatem abstinen- | |
| tiam mansuetudinem laudat. Quid nos ipsi? Diuinitatem | 7.1 |
| principis nostri, an humanitatem temperantiam facilitatem, | |
| ut amor et gaudium tulit, celebrare uniuersi solemus? Iam | |
| quid tam ciuile tam senatorium, quam illud additum a nobis | |
| Optimi cognomen? quod peculiare huius et proprium adro- | 5 |
| gantia priorum principum fecit. Enimuero quam commune | 8.1 |
| quam ex aequo, quod felices nos felicem illum praedicamus, | |
| alternisque uotis 'Haec faciat, haec audiat' quasi non dicturi | |
| nisi fecerit comprecamur! Ad quas ille uoces lacrimis etiam | |
| ac multo pudore suffunditur; agnoscit enim sentitque sibi, | 5 |
| non principi dici. |